[PAULUS libro decimo ad Sabinum. ] §46.3.21.prSi decem stipulatus a Titio deinde stipuleris a Seio, quanto minus ab illo consecutus sis: etsi decem petieris a Titio, non tamen absoluitur Seius: quid enim, si condemnatus Titius nihil facere potest? sed et si cum Seio prius egeris, Titius in nullam partem liberatur: incertum quippe est, an omnino Seius debiturus sit: denique si totum Titius soluerit, nec debitor fuisse uidebitur Seius, quia condicio eius deficit.
[保罗《论萨宾》第十卷] 如果你在与提求斯要约约定给付十个单位之后,又与塞尤斯要约约定“你从前者处少获得的部分”:那么,即使你向提求斯请求这十个单位,塞尤斯仍不免除责任。 因为,如果被判决有罪的提求斯无力支付任何东西,那又会怎样呢? 但即使你先起诉塞尤斯,提求斯也不在任何部分上获得免除。 因为,塞尤斯究竟是否将负有债务,这实际上是不确定的。 最后,如果提求斯支付了全部债务,塞尤斯也将不被视为曾是债务人,因为他的条件不成就。