[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad Sabinum. ] §46.3.18.prSi quis seruo pecuniis exigendis praeposito soluisset post manumissionem, si quidem ex contractu domini, sufficiet, quod ignorauerit manumissum: quod si ex causa peculiari, quamuis scierit manumissum, si tamen ignorauerit ademptum ei peculium, liberatus erit.
[乌尔比安《论萨宾》第四十一卷] 如果有人在奴隶被解放之后,向该被指派负责收回金钱的奴隶进行了支付,倘若这是基于主人的契约,那么只要他不知道奴隶已被解放就足够了;但如果是基于特有财产的原因,尽管他知道奴隶已被解放,但如果他不知道特有财产已被从其处收回,他将获得解放。
utroque autem casu manumissus si interuertendi causa id fecerit, furtum domino facit: nam et si debitori meo mandauero, ut Titio pecuniam solueret, deinde Titium uetuero accipere idque ignorans debitor Titio simulanti se procuratorem soluerit, et debitor liberabitur et Titius furti actione tenebitur.
然而,在这两种情况下,如果被解放的人为了侵吞而这样做,他就对主人构成了盗窃:因为即使我曾命令我的债务人向蒂提乌斯支付金钱,随后我禁止蒂提乌斯接受,而债务人在对此不知情的情况下,向假装自己是代理人的蒂提乌斯进行了支付,则债务人将获得解放,而蒂提乌斯将承担盗窃诉权之责。