[ULPIANUS libro trigensimo ad Sabinum. ] §46.3.14.prQuod si forte quis ita soluat, ut, nisi ratum habeatur, condicat: si dominus solutionem ratam non habuerit, condictio ei qui soluit competit.
[ULPIANUS libro trigensimo ad Sabinum.] 如果有人恰巧以这种方式支付:即若不予追认则请求返还;若本人未追认该支付,则支付人享有返还请求权(condictio)。
§46.3.14.1Sunt quidam tutores, qui honorarii appellantur: sunt qui rei notitiae gratia dantur: sunt qui ad hoc dantur, ut gerant, et hoc uel pater adicit, ut unus puta gerat, uel uoluntate tutorum uni committitur gestus, uel praetor ita decernit.
监护人中有些被称为名誉监护人,有些是为知悉事务而指定的,有些则是为进行管理而指定的;而对于管理事务,或者是由父亲特别添加说明(例如由其中一人管理),或者是经监护人们的同意而委任一人管理,或者是执政官如此裁决。
dico igitur, cuicumque ex tutoribus fuerat solutum etsi honorariis (nam et ad hos periculum pertinet), recte solui, nisi interdicta eis fuerit a praetore administratio: nam si interdicta est, non recte soluitur.
因此我认为,无论向哪一位监护人支付,即使是向名誉监护人(因为风险也及于他们),只要执政官未禁止他们管理,即为正当支付;因为如果已被禁止,则非正当支付。
idem dico et si quis sciens suspectis postulatis soluat: nam iis interim uidetur interdicta administratio.
我认为,如果有人明知监护人已被控诉为可疑而仍向其支付,情况也是一样;因为在此期间,他们被视为已被禁止管理。
§46.3.14.2Quod si remoto soluit, ei soluit, qui tutor esse desierat, et ideo non liberabitur.
但如果向已被免职的人支付,则是向已经不再是监护人的人支付,因此他不能免除债务。
§46.3.14.3Quid ergo, si ei soluit, in cuius locum curator erat constituendus, ut puta relegato in perpetuum uel ad tempus? dico, si ante soluit, quam substitueretur curator, oportere liberari.
那么,如果他向本应指定保佐人替代其位置的人支付,例如向被永久或临时流放的人支付,结果如何? 我认为,如果他在保佐人被替换之前支付,应当予以免除债务。
§46.3.14.4Sed et si afuturo rei publicae causa soluit, recte soluit: quin immo et si absenti, si modo non est alius in locum eius substitutus.
而且,即使是向因公即将不在场的人支付,也是正当支付;不仅如此,即使是向不在场的人支付,只要没有其他人被替换至其位置,也是如此。
§46.3.14.5Siue autem legitimi sunt siue testamentarii siue ex inquisitione dati, recte uel uni soluitur.
此外,无论他们是法定监护人、遗言监护人,还是经调查指定的监护人,即使仅向其中一人支付,也是正当的。
§46.3.14.6Ei, qui notitiae gratia datus est an recte soluatur, uidendum est, quia ad instruendos contutores datur.
是否可以向为了知悉事务而指定的监护人正当支付,这一点应当予以探讨,因为他是为了向共同监护人提供指导而被指定的。
sed cum tutor sit, nisi prohibitum fuerit ei solui, puto liberationem contingere.
但由于他也是监护人,除非已被禁止向其支付,我认为应产生债务免除。
§46.3.14.7Curatori quoque furiosi recte soluitur, item curatori sibi non sufficientis uel per aetatem uel per aliam iustam causam.
向精神错乱者的保佐人支付也是正当的,同样,向因年龄或其他正当原因而无法自理者的保佐人支付也是如此。
sed et pupilli curatori recte solui constat.
但是,向未成年人(被监护人)的保佐人支付也是正当的,这是毋庸置疑的。
§46.3.14.8Pupillum sine tutoris auctoritate nec soluere posse palam est: sed si dederit nummos, non fient accipientis uindicarique poterunt.
显然,未成年人未经监护人授权甚至不能进行支付;但如果他交付了钱币,这些钱币并不归接收人所有,且可以被追回。
plane si fuerint consumpti, liberabitur.
当然,如果这些钱币已被消耗,他将获得免责。