[SCAEUOLA libro quinto responsorum.
[斯卡埃沃拉,《解答录》第五卷。
] §46.3.102.prCreditor oblatam a debitore pecuniam ut alia die accepturus distulit: mox pecunia, qua illa res publica utebatur, quasi aerosa iussu praesidis sublata est: item pupillaris pecunia, ut possit idoneis nominibus credi seruata, ita interempta est: quaesitum est, cuius detrimentum esset.
] 债权人推迟接受债务人提供的款项,意图改日再收;不久,该自治市所使用的货币因属于劣质铜币,根据总督的命令被废除。 同样地,被监护人的款项,为了能以合适的债务人名义贷出而予以保管,也以同样的方式丧失了。 现提问:此损失应由谁承担?
respondi secundum ea quae proponerentur nec creditoris nec tutoris detrimentum esse.
我回答说,根据所陈述的事实,这既非债权人的损失,亦非监护人的损失。
§46.3.102.1Cum de sorte debita constaret, de usura litigatum esset, nouissime ex appellatione pronuntiatum est solutas quidem usuras non repeti, in futurum uero non deberi: quaero, pecunia data utrum usuris cedere deberet, quod petitor defenderet, an uero sorti proficeret.
虽然所欠本金已无争议,但就利息存在诉讼,最终经上诉判决:已支付的利息不得追回,但对于将来则不再拖欠。 我问:所给付的款项是否应当如原告所主张的那样用于抵充利息,还是应当用于减少本金?
respondi, si qui dabat, in sortem se dare dixisset, usuris non debere proficere.
我回答说,如果给付人已声明他是针对本金进行给付的,则不应当用于抵充利息。
§46.3.102.2Valerius Lucii Titii seruus scripsit: 'accepi a Mario Marino ex summa maiore tot aureos': quaero, an haec summa in proximum annum ei accepto ferri debeat, cum superioris anni sit reliquator.
卢修斯·蒂蒂乌斯的奴隶瓦莱里乌斯写道:“我已从马里乌斯·马里努斯处收到较大总额中的若干奥里斯金币。 ”我问:鉴于他尚欠前一年的余款,此数额是否应当记入他最近一年的收款中?
respondi uideri in primam quamque summam liberationem proficere.
我回答说,这应被视为用于免除最早债务的数额。
§46.3.102.3Titius mutuam pecuniam accepit et quincunces usuras spopondit easque paucis annis soluit: postea nullo pacto interueniente per errorem et ignorantiam semisses usuras soluit: quaero, an patefacto errore id, quod amplius usurarum nomine solutum esset quam in stipulatum deductum, sortem minueret.
蒂蒂乌斯接受了一笔借款,并约定了十二分之五的利息,且支付了几年;此后,在未达成任何新协议的情况下,由于错误和不知情,他支付了二分之一的利息。 我问:在发现错误后,以利息名义支付的超过问答条款约定部分的款项,是否会减少本金?
respondit, si errore plus in usuris soluisset quam deberet, habendam rationem in sortem eius quod amplius solutum est.
他回答说,如果因错误支付了超过应付数额的利息,则对于多付的部分应当计入本金。