[IDEM libro quadragensimo septimo ad Sabinum. ] §46.2.9.prSi pupillus sine tutoris auctoritate rem saluam fore stipulatus pubes factus ratam stipulationem habuerit nouandi causa, tollitur tutelae actio.
[同上,著《评萨宾》第四十七卷] 如果被监护人在未经监护人同意的情况下,口头答允约定其财产安全,并在成年后为了更改之目的而承认该口头答允,则监护之诉消灭。
si non habuerit ratum, licet tutelae egisset, habet tamen adhuc ex stipulatu actionem: sed iudex tutelae non aliter condemnare debet, quam si ex stipulatione liberatio fieret.
如果他未予承认,即使他已提起监护之诉,他仍保留基于口头答允的诉权;但监护之诉的裁判官,非在基于口头答允而免责的情况下,不得判处被告败诉。
§46.2.9.1Qui sub condicione stipulatur, quae omnimodo exstatura est, pure uidetur stipulari.
在必然会成就的条件下进行口头答允的人,被视为无条件地作出口头答允。
§46.2.9.2Qui actum stipulatur, deinde iter, nihil agit: item usum fructum stipulatus si usum stipuletur, nihil agit.
凡口头答允约定牛马通行权,随后又口头答允约定徒步通行权的人,徒劳无功;同样,已口头答允约定使用收益权的人,如果又口头答允约定使用权,亦徒劳无功。
sed qui iter stipulatus actum postea stipuletur, aliud magis stipulatur: aliud est enim iter, aliud actus.
但是,在口头答允约定徒步通行权之后,再口头答允约定牛马通行权的人,则是约定了其他更多的内容:因为徒步通行权是一回事,牛马通行权是另一回事。