[TRYPHONINUS libro nono disputationum.
[特里芬尼努斯,《讨论录》第九卷。
] §46.1.69.prTutor datus eius filio, cui ex fideiussoria causa obligatus erat, a semet ipso exigere debet, et quamuis tempore liberatus erit, tamen tutelae iudicio eo nomine tenebitur, item heres eius, quia cum eo ob tutelam, non ex fideiussione agitur.
] 被指定为某人儿子的监护人,而他原本因保证关系向该人承担义务的,应当向其自身催收债务;并且,即使他将因时间的流逝而免除保证责任,但他仍将因该事由在监护之诉中承担责任,其继承人亦同,因为针对他提起的是基于监护而非基于保证的诉讼。
et quamuis non quasi fideiussor, sed quasi tutor soluerit, etiamsi tempore liberatus est, mandati actionem eum habere aduersus reum promittendi dixi.
我还曾说过,即使他不是作为保证人而是作为监护人进行偿还,且即使他已因时间的流逝而免除责任,他对主债务人仍享有委任之诉。
haeret enim in utraque causa adhuc illius debiti persecutio, nam eius solutione liberauit reum promittendi obligatione, in quam pro eo fideiusserat, et non titulus actionis, sed debiti causa respicienda est.
因为在这两种法律关系中,对该债务的追索依然存在,毕竟他通过其偿还行为,使主债务人免除了他为其提供保证的义务,我们应当关注的不是诉讼的名称,而是债务的原因。
licet enim is tutor, qui fideiussor apud pupillum pro reo est obligatus, soluit se auctore pupillo, quia reo promittendi liberato et ipse tutor idemque fideiussor liberabitur, quod sua auctoritate efficere non potest, tamen et si non pro se soluendi animo, sed pro Titio fecit, ut maxime eum liberet, habebit cum eo mandati actionem.
因为,虽然该监护人(他作为债务人的保证人而对被监护人承担义务)在自己对被监护人予以授权的情况下进行了偿还——而这是他不能通过自己的授权来实现的,因为若主债务人被免责,该监护人兼保证人自己也将被免责——但是,即使他并非出于为自己偿还的意图,而是为了提图斯,特别是为了使其免责而这样做,他对该人仍将享有委任之诉。