[MARCELLUS libro uicensimo digestorum. ] §46.1.38.prSi Stichum aut Pamphilum stipulatus essem, utrum promissor uoluisset, non possum fideiussorem ita accipere Stichum aut Pamphilum, utrum fideiussor uellet, quia futurum esset in eius potestate alium uelle, quam reus uoluisset.
[马尔切鲁斯,著《学说汇纂》第二十卷] 如果我曾约定给付斯蒂克斯或潘菲鲁斯,以允诺人所意愿者为准,则我不能以“以保证人所意愿者为准”的方式接受关于斯蒂克斯或潘菲鲁斯的保证人,因为这会导致保证人有权选择与主债务人所意愿不同的另外一人。
§46.1.38.1A Titio, qui mihi ex testamento sub condicione decem debuit, fideiussorem accepi et ei heres extiti: deinde condicio legati exstitit: quaero, an fideiussor mihi teneatur.
提蒂乌斯根据遗嘱附条件地欠我十,我从他那里接受了保证人,并成为了他的继承人。 随后遗赠的条件成就:我问,保证人是否仍对我承担义务。
respondit, si ei, a quo tibi erat sub condicione legatum, cum ab eo fideiussorem accepisses, heres exstiteris, non poteris habere fideiussorem obligatum, quia nec reus est, pro quo debeat, sed nec res ulla, quae possit deberi.
回答:如果你在从对你附条件负有遗赠义务的人那里接受保证人之后,成为了他的继承人,你将不能使保证人继续承担义务,因为既没有他应当代其承担债务的主债务人,也没有任何可以作为债务标的的物。