[IDEM libro quarto decimo ad Plautium. ] §46.1.36.prCum is qui et reum et fideiussores habens ab uno ex fideiussoribus accepta pecunia praestat actiones, poterit quidem dici nullas iam esse, cum suum perceperit et perceptione omnes liberati sunt.
[同上,著《普劳提乌斯注解》第十四卷] 当同时拥有主债务人和保证人的债权人,在从保证人之一处收到钱款后转让诉权时,确实可以说诉权已不复存在,因为他已经收到了自己应得的部分,并且由于这一收受,所有人都已被免除债务。
sed non ita est: non enim in solutum accipit, sed quodammodo nomen debitoris uendidit, et ideo habet actiones, quia tenetur ad id ipsum, ut praestet actiones.
但事实并非如此:因为他并非作为清偿而收受,而是在某种程度上出售了债务人的债权,因此他仍保有这些诉权,因为他正是为了转让诉权这一目的本身而承担义务。