[ULPIANUS libro quadragensimo tertio ad Sabinum. ] §46.1.3.prQui satisdare promisit, ita demum implesse stipulationem satisdationis uidetur, si eum dederit accessionis loco, qui obligari potest et conueniri: ceterum si dederit seruum aut filium familias, ex quibus causis de peculio actio non datur, uel mulierem, quae auxilio senatus consulti utitur, dicendum est non esse impletam satisdationis stipulationem.
[乌尔比安,著《论萨宾》第四十三卷] 承诺提供确切保证的人,只有在作为从债务人的地位提供了能够承担债务并被起诉的人时,才被视为履行了提供保证的口头协定。 然而,如果他提供了一个奴隶或家子,且因其情况无法提起关于特有财产的诉讼,或者提供了一个利用元老院决议救济的妇女,则应当认为提供保证的口头协定并未履行。
plane si non idoneum fideiussorem dederit, magis est, ut satisfactum sit, quia qui admisit eum fideiubentem, idoneum esse comprobauit.
当然,如果他提供了一个资力不足的保证人,更妥当的看法是应当认为保证已履行,因为接受该人作为保证人的人,已经认可了其具有足够的资力。