[MARCELLUS libro singulari responsorum. ] §46.1.24.prLucius Titius cum pro Seio fratre suo apud Septicium interuenire uellet, epistulam ita emisit: 'si petierit a te frater meus, peto des ei nummos fide et periculo meo': post quam epistulam Septicius Seio pecuniam numerauit.
[马尔克鲁斯,著《答辩录》单卷本] 卢基乌斯·提梯乌斯因欲为自己的兄弟塞尤斯在塞普提基乌斯处进行干预,发出了一封信,内容如下:“如果我的兄弟向你请求,我请求你凭我的担保和风险将钱给付予他。 ”在这封信之后,塞普提基乌斯将钱数给塞尤斯。
deinde Titius inter reliquos et Seium fratrem pro tertia parte reliquit heredem.
随后,提梯乌斯在其余继承人以及兄弟塞尤斯之间,留下了后者作为三分之一份额的继承人。
quaero, an, quia aduersus Seium debitorem Septicii confusa sit actio pro tertia parte, qua Titio fratri suo heres exstitit, cum coheredibus eius agere in solidum possit.
我请问,既然塞普提基乌斯针对其债务人塞尤斯的诉权,因后者作为其兄弟提梯乌斯的继承人而继承的三分之一份额发生混同而消灭,他是否可以对塞尤斯的共同继承人提起连带责任诉讼(要求给付全部金额)?
Marcellus respondit cum coherede Seii non pro maiore quam hereditaria parte mandati agi posse.
马尔克鲁斯答复道:对于塞尤斯的共同继承人,不能超出其继承份额提起委任之诉。