[AFRICANUS libro septimo quaestionum. ] §46.1.21.preres a debitore hereditario fideiussorem accepit, deinde hereditatem ex Trebelliano restituit: fideiussoris obligationem in suo statu manere ait idemque in hac causa seruandum, quod seruaretur, cum heres, contra quem emancipatus filius bonorum possessionem accepit, fideiussorem accepit.
[阿非利加努斯,著《学问集》第七卷] 继承人从遗产债务人处接受了保证人,随后根据特雷贝里亚努斯元老院议决恢复了遗产。 他(尤里安)认为,保证人的债务保留其原有状态,且在此案中应当适用与下述情形相同的规则:即在被解放的儿子对抗继承人并取得遗产占有权时,该继承人接受了保证人。
ideoque in utraque specie transeunt actiones.
因此,在这两种情况下,诉权均发生转移。
§46.1.21.1Non est nouum, ut fideiussor duabus obligationibus eiusdem pecuniae nomine teneatur: nam si in diem acceptus mox pure accipiatur, ex utraque obligatur, et si fideiussor confideiussori heres exstiterit, idem erit.
保证人因同一笔金钱的名义而承担双重债务,这并非新鲜事。 因为如果一个被附期限接受的保证人随后又被无条件接受,他将因这两项债务而同时受约束;如果保证人成为其共同保证人的继承人,结果也是一样。
§46.1.21.2Seruo tuo pecuniam credidi: eum tu manumisisti: deinde eundem fideiussorem accepi.
我把钱借给了你的奴隶,你解放了他,随后我接受了他作为保证人。
si quidem in eam obligationem fideiubeat, quae aduersus te intra annum sit, obligari eum ait: sin uero in naturalem suam, potius ut nihil agatur: non enim intellegi posse, ut quis pro se fideiubendo obligetur.
他(尤里安)认为,如果他针对你的一年内诉权所对应的债务进行保证,他是承担债务的;但如果他是针对他自己的自然债务进行保证,则更应当认为该行为无效,因为无法理解任何人可以通过为自己作保而承担债务。
quod si hic seruus manumissus fideiussori suo heres existat, durare causam fideiussionis putauit et tamen nihilo minus naturalem obligationem mansuram, ut, si obligatio ciuilis pereat, solutum repetere non possit.
但是,如果这个被解放的奴隶成为了他自己的保证人的继承人,他认为保证的关系仍然存续,并且尽管如此,自然债务仍将保留,从而即使市民法债务消灭,已支付的款项也无法请求返还。
nec his contrarium esse, quod, cum reus fideiussori heres existat, fideiussoria obligatio tollatur, quia tunc duplex obligatio ciuilis cum eodem esse non potest.
这与“当主债务人成为保证人的继承人时,保证债务即告消灭”并不矛盾,因为在后者的情况下,同一人无法并存双重市民法债务。
retro quoque si fideiussor seruo manumisso heres exstiterit, eadem aduersus eum obligatio manet, quamuis et naturaliter teneatur nec pro se quis fideiubere possit.
反之,如果保证人成为被解放奴隶的继承人,针对他的同一债务依然保留,尽管他也在自然法上承担债务,且任何人不得为自己作保。
§46.1.21.3Quod si stipulator reum heredem instituerit, omnimodo fideiussoris obligationem peremit, siue ciuilis siue tantum naturalis in reum fuisset, quoniam quidem nemo potest apud eundem pro ipso obligatus esse.
然而,如果誓约受诺人(债权人)指定主债务人为继承人,无论主债务人所负的是市民法债务还是仅仅是自然债务,都在任何情况下消灭保证人的债务,因为确实没有人能在同一人面前为该人自身承担债务。
quod si idem stipulator fideiussorem heredem scripserit, procul dubio solam fideiussoris obligationem peremit.
但如果同一誓约受诺人指定保证人为继承人,毫无疑问仅消灭保证人的债务。
argumentum rei, quod, si possessio rerum debitoris data sit creditori, aeque dicendum est fideiussorem manere obligatum.
此事的论据在于:如果债务人财产的占有被给予债权人,同样应当认为保证人仍然承担债务。
§46.1.21.4Cum et tu et Titius eiusdem pecuniae rei essetis, eum, qui pro te fideiussit, posse et pro Titio fideiubere respondit, quamuis eandem pecuniam eidem debiturus sit: nec tamen inanem eam creditori futuram: nonnullis enim casibus emolumentum habituram, ueluti si ei, pro quo ante fideiussisset, heres existat: tunc enim confusa prima obligatione posteriorem duraturam.
当你和蒂蒂乌斯都是同一笔金钱的主债务人时,他回答说,为你作保的人也可以为蒂蒂乌斯作保,尽管他将向同一债权人负有同一笔金钱的债务;但这对债权人而言并非毫无用处,因为在某些情况下它将带来利益,例如,如果他成为他此前为其作保之人的继承人:因为此时,虽然第一项债务因混同而消灭,但后一项债务将继续存续。
§46.1.21.5Cum fideiussor reo stipulandi heres exstiterit, quaeritur, an, quasi ipse a se exegerit, habeat aduersus reum mandati actionem.
当保证人成为誓约受诺人的继承人时,人们会问,他是否可以对主债务人提起委任之诉,就好像他自己向自己索取了款项一样。
respondit, cum reus obligatus maneat, non posse intellegi ipsum a se fideiussorem pecuniam exegisse: itaque ex stipulatu potius quam mandati agere debebit.
他回答说,既然主债务人仍然承担着债务,就无法理解为保证人自己向自己索取了这笔钱;因此,他应当基于誓约而不是委任提起诉讼。