[IDEM libro quinquagensimo primo digestorum. ] §46.1.15.prSi stipulatus esses a me sine causa et fideiussorem dedissem et nollem eum exceptione uti, sed potius soluere, ut mecum mandati iudicio ageret, fideiussori etiam inuito me exceptio dari debet: interest enim eius pecuniam retinere potius quam solutam stipulatori a reo repetere.
[同人,著《学说汇纂》第五十一卷] 如果你在无原因的情况下向我索要约言,而我提供了保证人,并且我不想让他使用抗辩,而是宁愿他支付,以便他能通过委任之诉向我起诉,那么即使违背我的意愿,也应当给予保证人抗辩:因为,相比于向主债务人追讨已支付给债权人的款项,保留款项更符合保证人的利益。
§46.1.15.1Si ex duobus, qui apud te fideiusserant in uiginti, alter, ne ab eo peteres, quinque tibi dederit uel promiserit, nec alter liberabitur et, si ab altero quindecim petere institueris, nulla exceptione summoueris: reliqua autem quinque si a priore fideiussore petere institueris, doli mali exceptione submouueris.
如果在就二十向你提供保证的两个人中,其中一人为了让你不向他起诉,向你给付或承诺了五,则另一人也不会免责;并且,如果你着手向另一人请求十五,你不会被任何抗辩所排除;但如果你着手向先前的保证人请求剩余的五,你将被恶意抗辩所排除。