[POMPONIUS libro tertio ad Quintum Mucium. ] §45.3.37.prSi communis seruus ita stipularetur: 'Lucio Titio et Gaio Seio dari spondes?', qui sunt domini illius, pro uirilibus partibus eis ex stipulatione debetur: si uero ita: 'dominis meis dare spondes?', pro parte, qua domini essent: si uero ita: 'Lucio Titio et Gaio Seio dominis meis dare spondes?', dubitaretur, utrumne uiriles partes an pro dominica portione eis deberetur.
[蓬佩尼乌斯,《论昆图斯·穆基乌斯》第三卷] 如果一个共有的奴隶这样约定:“你承诺给付给卢基乌斯·蒂蒂乌斯和盖乌斯·塞乌斯吗? ”,他们是该奴隶的主人,那么依据该约定,应按等额比例给付他们。 但如果是这样:“你承诺给付给我的主人吗? ”,那么应按他们作为主人的份额比例。 但如果是这样:“你承诺给付给我的主人卢基乌斯·蒂蒂乌斯和盖乌斯·塞乌斯吗? ”,则会产生疑问,究竟是应按等额比例还是按主人的份额比例给付他们。
et interesset, quid cuius demonstrandi gratia esset adiectum et quae pars eius stipulationis principalem causam haberet: sed cum ad nomina prius decursum est, rationabilius esse uidetur pro uirili parte stipulationem eis adquiri, quod dominorum uocabula pro demonstratione habeantur.
而且,这取决于何者是为了指明何者而被附加,以及该约定的哪一部分具有主要原因。 但是,既然首先诉诸了名字,那么认为应当按等额比例为他们取得约定的权利似乎更为合理,因为“主人”这些词被视为仅作指明之用。