[PAULUS libro quinto decimo quaestionum. ] §45.3.20.prLiber homo bona fide mihi seruit: stipulatur ex re mea uel ex operis suis Stichum, qui ipsius est: magis est, ut mihi adquirat, quia et si seruus esset meus, adquireret mihi: nec enim illud dici debet, quasi ille quoque in peculio eius esset.
[保罗,《论疑问》第十五卷] 一个自由人善意地为我服务:他从我的财产或从他自己的劳动中,就属于他自己的斯蒂克斯订立口头答允。 更为合理的看法是,他为我取得,因为即使他是我的奴隶,他也会为我取得;因为不应当说那个奴隶也属于他的特有财产。
sed si ex re mea Stichum, qui meus est, stipulatur, sibi adquiret.
但是,如果他从我的财产中,就属于我的斯蒂克斯订立口头答允,他将为他自己取得。
§45.3.20.1Apud Labeonem ita scriptum est: filium et filiam in sua potestate pater intestatus reliquit: filia eo animo fuit semper, ut existimaret nihil ad se ex hereditate patris pertinere: deinde frater eius filiam procreauit et eam infantem reliquit: tutores seruo auito eius imperauerunt, ut ab eo, cui res aui hereditatis uendiderunt, stipularetur, quanta pecunia ad eum peruenisset: ex ea stipulatione quid pupillae adquisitum sit, peto rescribas.
在拉贝奥的著作中写道:一位未立遗嘱的父亲留下了处于其权力下的一个儿子和一个女儿。 女儿始终抱有这样的想法,认为父亲的遗产中没有任何东西属于她。 随后,她的兄弟生了一个女儿,并留下了尚在婴儿期的她。 监护人们命令这位婴儿的祖父的奴隶,向那些他们向其出售了祖父遗产之物的人订立口头答允,约定有多少钱归于该人。 请你回信解答,通过这一口头答允,为被监护人取得了什么。
Paulus: est quidem uerum bona fide possessum seruum ex re eius cui seruit stipulantem possessori adquirere: sed si res, quae ex hereditate aui communes fuerunt, in uenditionem hereditatis uenerunt, non uidetur ex re pupillae totum pretium stipulari ideoque utrisque adquirit.
保罗:善意被占有的奴隶若从其所服务之人的财产中订立口头答允,确是为占有者取得;但是,如果来自祖父遗产的、属于共有的物件被列入遗产的出售中,则不能认为全部价款都是从被监护人的财产中约定的,因此,他为双方取得。