[IULIANUS libro quinquagensimo secundo digestorum. ] §45.3.1.prCum seruus stipuletur, nihil interest, sibi an domino an uero sine alterutra eorum adiectione dari stipuletur.
[尤里安,《学说汇纂》第五十二卷] 当奴隶进行口头答允时,他是约定给付给自己、给付给主人,还是在不提及他们中任何一方的情况下进行约定,这并无区别。
§45.3.1.1Si seruus tuus, qui mihi bona fide seruiebat, peculium habuerit, quod ad te pertineat, et ego ex eo pecuniam Titio credidero, nummi tui manebunt, stipulando autem mihi seruus eandem pecuniam nihil aget: uindicando ergo eam pecuniam tu consequi poteris.
如果一个善意地服侍我的属于你的奴隶,拥有一笔属于你的特有财产,而我将其中金钱贷给提蒂乌斯,那么这些钱币仍属于你;而奴隶通过向我约定相同的金钱,将不会产生任何效力:因此,你将能够通过追索而获得那笔金钱。
§45.3.1.2Si seruus communis meus et tuus ex peculio, quod ad te solum pertinebat, mutuam pecuniam dederit, obligationem tibi adquiret et, si eandem mihi nominatim stipulatus fuerit, debitorem a te non liberabit, sed uterque nostrum habebit actionem, ego ex stipulatu, tu quod pecunia tua numerata sit: debitor tamen me doli mali exceptione summouere poterit.
如果我和你共有的奴隶从仅属于你的特有财产中将钱贷与他人,他将为你取得债权;如果他名义上约定将该笔相同的金钱给付给我,他并不会免除债务人对你的债务,相反,我们双方都将拥有诉权,我基于口头答允,而你基于你的金钱被支付:然而,债务人将能够通过欺诈抗辩排除我的诉请。
§45.3.1.3Quod seruus meus meo seruo dari stipulatur, id perinde haberi debet, ac si mihi stipuletur: item quod tuo seruo stipulatur, perinde ac si tibi stipulatus esset, ut altera stipulatio obligationem pariat, altera nullius momenti sit.
我的奴隶约定给付给我的另一个奴隶,应当与约定给付给我本人同等对待:同样,他约定给付给你的奴隶,与约定给付给你同等对待,其结果是,其中一个口头答允产生债权,而另一个则毫无效力。
§45.3.1.4Communis seruus duorum seruorum personam sustinet.
共有的奴隶承担着两个奴隶的人格。
idcirco si proprius meus seruus communi meo et tuo seruo stipulatus fuerit, idem iuris erit in hac una conceptione uerborum, quod futurum esset, si separatim duae stipulationes conceptae fuissent, altera in personam mei serui, altera in personam tui serui: neque existimare debemus partem dimidiam tantum mihi adquiri, partem nullius esse momenti, quia persona serui communis eius condicionis est, ut in eo, quod alter ex dominis potest adquirere, alter non potest, perinde habeatur, ac si eius solius esset, cui adquirendi facultatem habeat.
因此,如果我专属的奴隶约定给付给我和你的共有奴隶,在这一单一的言辞表述中,其法律后果将与分别设立两个口头答允所产生的后果相同:一个针对我的奴隶的人格,另一个针对你的奴隶的人格。 我们不应该认为只有一半被我取得,而另一半无效,因为共有奴隶的人格处于这样一种状态,即在其中一个主人可以取得而另一个主人不能取得的事项中,该奴隶就被视为仅属于那个拥有取得能力的主人。
§45.3.1.5Si fructuarius seruus stipulatus esset fructuario aut proprietario, si quidem ex re fructuarii stipulatus esset, inutilis est stipulatio, quia utrique ex re fructuarii actionem adquirere potuisset: sed si aliud stipulatus fuisset, proprietarium petere posse, et, si promissor fructuario soluisset, liberatur.
如果享有益物权的奴隶约定给付给益物权人或所有权人,若他确是从益物权人的财产中约定,则该口头答允是无效的,因为他本可从益物权人的财产中为双方取得诉权;但如果是约定其他事项,所有权人可以请求,且如果承诺人已向益物权人给付,则获得免责。
§45.3.1.6Cum seruus communis Titii et Maeuii stipulatur in hunc modum: 'decem kalendis Titio dare spondes? si decem kalendis Titio non dederis, tunc Maeuio uiginti dare spondes?' duae stipulationes esse uidentur, sed si kalendis decem data non fuerint, uterque dominus ex stipulatu agere poterit, sed in secunda obligatione Maeuio commissa Titius exceptione doli summouebitur.
当提蒂乌斯和梅维乌斯共有的奴隶以下列方式约定:“你承诺在朔日给付提蒂乌斯十吗? 若你在朔日未给付提蒂乌斯十,你承诺届时给付梅维乌斯二十吗? ”这看起来是两个口头答允;但如果在朔日未给付十,则两位主人都可以基于口头答允提起诉讼,但在对梅维乌斯履行的第二项债务中,提蒂乌斯将因欺诈抗辩而被排除。