[ULPIANUS libro quadragensimo septimo ad Sabinum. ] §45.2.3.prIn duobus reis promittendi frustra timetur nouatio: nam licet ante prior responderit posterior etsi ex interuallo accipiatur, consequens est dicere pristinam obligationem durare et sequentem accedere: et parui refert, simul spondeant an separatim promittant, cum hoc actum inter eos sit, ut duo rei constituantur: neque ulla nouatio fiet.
[乌尔比安《萨宾评注》第四十七卷] 在两名连带允诺债务人的情况下,对债务更改的担忧是徒劳的:因为即使在先者先做回答,在后者即使隔一段时间才被接受,其结果也应当认为,原有的债务继续存在,而随后的债务得以追加;并且,只要他们之间达成此项合意,即设立两名连带债务人,那么他们是同时承诺还是分别允诺,便无关紧要:且不会发生任何债务更改。
§45.2.3.1Ubi duo rei facti sunt, potest uel ab uno eorum solidum peti: hoc est enim duorum reorum, ut unusquisque eorum in solidum sit obligatus possitque ab alterutro peti.
当两名连带债务人成立时,得向他们中的任何一人请求全额偿还:因为两名连带债务人的特征就在于,他们每个人都对全额负有义务,且得向其中任何一人请求。
et partes autem a singulis peti posse nequaquam dubium est, quemadmodum et a reo et fideiussore petere possumus.
而毫无疑问,也可以向每个人请求部分履行,正如我们既可以向主债务人也可以向保证人请求一样。
utique enim cum una sit obligatio, una et summa est, ut, siue unus soluat, omnes liberentur, siue soluatur, ab altero liberatio contingat.
因为无论如何,既然只有一个债务,就只有一个总额,因此,无论是一人偿付则所有人免责,还是偿付得以做出,另一人也同样获得免责。