Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §45.1.75.pr-45.1.75.10

不确定约定的认定标准与各类事例

第 7422 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章论述了约定中确定与不确定的区别,通过分析土地、奴隶、未来的果实、作为或不作为以及选择性给付等具体实例,阐明了在何种条件下约定被视为是不确定的。

[ULPIANUS libro uicensimo secundo ad edictum. ] §45.1.75.prUbi autem non apparet, quid quale quantumque est in stipulatione, incertam esse stipulationem dicendum est.
[乌尔比安,载于《告示注解》第二十二书] 如果在约定中未表明其为何物、性质如何、数量几何,则必须说该约定是不确定的。
§45.1.75.1Ergo si qui fundum sine propria appellatione uel hominem generaliter sine proprio nomine aut uinum frumentumue sine qualitate dari sibi stipulatur, incertum deducit in obligationem.
因此,如果有人为自己约定给付土地而未指明其特有名称,或通常约定给付奴隶而未指明其特有名字,或约定给付葡萄酒或谷物而未指明其品质,他便是将不确定的内容引入了债权关系中。
§45.1.75.2Usque adeo, ut, si quis ita stipulatus sit 'tritici Africi boni modios centum' 'uini Campani boni amphoras centum', incertum uideatur stipulari, quia bono melius inueniri potest: quo fit, ut boni appellatio non sit certae rei significatiua, cum id, quod bono melius sit, ipsum quoque bonum sit.
甚至达到这种程度:如果有人这样约定“一百摩狄的优质非洲小麦”、“一百安瓿的优质坎帕尼亚葡萄酒”,他似乎也是在约定不确定的内容,因为比“优质的”更好的东西也是存在的。 由此导致的结果是,“优质的”这一称呼并不指示确定的事物,因为比“优质的”更好的事物本身也是优质的。
at cum optimum quisque stipulatur, id stipulari intellegitur, cuius bonitas principalem gradum bonitatis habet: quae res efficit, ut ea appellatio certi significatiua sit.
但是,当有人约定“最优质的”时,他被理解为是在约定其品质具有最高等级的事物;这种情况使得这一称呼具有指示确定事物的意义。
§45.1.75.3Fundi certi si quis usum fructum stipulatus fuerit, incertum intellegitur in obligationem deduxisse: hoc enim magis iure utimur.
如果有人就某一确定土地的用益物权进行了约定,他被理解为是将不确定的内容引入了债权关系中:因为我们更倾向于适用这一法律规则。
§45.1.75.4Illud dubitationem recipit, si quis id, quod ex Arethusa ancilla natum erit, aut fructus, qui in fundo Tusculano nati erunt, dari sibi stipulatus sit, an certum stipulatus uideatur.
以下情况存在疑问:如果有人约定将女奴阿雷图萨所生之物,或者图斯库鲁姆庄园所产之果实给付给自己,他是否被视为约定了确定的内容。
sed ipsa natura manifestissimum est incerti esse hanc stipulationem.
然而,从其性质本身来看,这一约定显然是关于不确定内容的。
§45.1.75.5Sed qui uinum aut oleum uel triticum, quod in horreo est, stipulatur, certum stipulari intellegitur.
但是,凡是约定给付仓库中现有的葡萄酒、油或小麦的人,被理解为是在约定确定的内容。
§45.1.75.6Qui uero a Titio ita stipulatur: 'quod mihi Seius debet, dare spondes?' et qui ita stipulatur: 'quod ex testamento mihi debes, dare spondes?', incertum in obligationem deducit, licet Seius certum debeat uel ex testamento certum debeatur.
然而,凡是这样向提蒂乌斯约定的人:“塞尤斯欠我的,你承诺给付吗? ”以及这样约定的人:“你因遗言欠我的,你承诺给付吗? ”,即使塞尤斯欠的是确定的,或者因遗言所欠的是确定的,他也是将不确定的内容引入了债权关系中。
quamuis istae species uix separari possint ab ea, quam proposuimus de uino uel oleo uel tritico, quod in horreo repositum est: et adhuc occurrit, quod fideiussores certum uidentur promittere, si modo et is, pro quo obligentur, certum debeat, cum alioquin ita interrogentur: 'id fide tua esse iubes?'
尽管这些情形与我们之前提出的关于存放在仓库中的葡萄酒、油或小麦的例子几乎无法区分;而且还会出现这样的情况:保证人似乎承诺了确定的内容,只要他们为其担保的主债务人也欠着确定的内容,因为在其他情况下,他们会被这样询问:“你命令这处于你的信用保证之下吗?
§45.1.75.7Qui id, quod in faciendo aut non faciendo consistit, stipulatur, incertum stipulari uidetur: in faciendo, ueluti 'fossam fodiri' 'domum aedificari' 'uacuam possessionem tradi': in non faciendo, ueluti 'per te non fieri, quo minus mihi per fundum tuum ire agere liceat' 'per te non fieri, quo minus mihi hominem Erotem habere liceat'.
” 凡是就作为或不作为的内容进行约定的人,被视为是在约定不确定的内容:在作为中,例如“挖掘壕沟”、“建造房屋”、“交付空置的占有”;在不作为中,例如“你不得采取行动,致使我无法通过你的土地通行和驱赶牲畜”、“你不得采取行动,致使我无法拥有奴隶埃罗斯”。
§45.1.75.8Qui illud aut illud stipulatur, ueluti 'decem uel hominem Stichum', utrum certum an incertum deducat in obligationem, non immerito quaeritur: nam et res certae designantur et utra earum potius praestanda sit, in incerto est.
凡是约定“这个或那个”的人,例如“十个(金币)或者奴隶斯提克斯”,他将确定的还是不确定的内容引入了债权关系,这一问题并非没有道理地被提出:因为被指定的具体事物是确定的,而其中哪一个更应当被给付则是不确定的。
sed utcumque is, qui sibi electionem constituit adiectis his uerbis 'utrum ego uelim', potest uideri certum stipulatus, cum ei liceat uel hominem tantum uel decem tantum intendere sibi dari oportere: qui uero sibi electionem non constituit, incertum stipulatur.
但无论如何,如果有人通过添加“无论我想要哪一个”这些词为自己保留了选择权,他可以被视为约定了确定的内容,因为他被允许主张仅应给付自己奴隶,或仅给付十个(金币);然而,那些没有为自己保留选择权的人,则是在约定不确定的内容。
§45.1.75.9Qui sortem stipulatur et usuras quascumque, certum et incertum stipulatus uidetur et tot stipulationes sunt, quot res sunt.
凡是约定本金以及任何利息的人,被视为约定了确定的和不确定的内容,且事物的数量有多少,约定的数量就有多少。
§45.1.75.10Haec stipulatio: 'fundum Tusculanum dari?' ostendit se certi esse, continetque, ut dominium omnimodo efficiatur stipulatoris quoquo modo.
这一约定:“承诺给付图斯库鲁姆庄园吗? ”表明其自身是关于确定内容的,并且包含着:必须以任何方式使约订人无论如何都取得其所有权。

词汇与语法注释

  1. §45.1.75.2bono — 伴随比较级 `melius`(更好的)的比较夺格,意为“比好的事物(更好)”。
  2. §45.1.75.3iure utimur — 包含夺格支配动词 `utor`(使用)的现在时第一人称复数 `utimur`,以及其夺格宾语 `iure`(法律、法学观点)。指示代词 `hoc` 修饰 `iure`,意为“这一法律(观点)”。`magis` 为副词,意为“更多”或“更倾向于”,表示在学说争议中,本观点更具支配地位。
  3. §45.1.75.10stipulatoris — 所有格属格,作为动词 `efficiatur`(被制成、被使归属于)的表语。整体意为“所有权使归属于约订人”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §45.1.75.pr-45.1.75.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:45.1.75.pr-45.1.75.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。