[PAULUS libro uicensimo quarto ad edictum. ] §45.1.73.prInterdum pura stipulatio ex re ipsa dilationem capit, ueluti si id quod in utero sit aut fructus futuros aut domum aedificari stipulatus sit: tunc enim incipit actio, cum ea per rerum naturam praestari potest.
[保罗,载于《告示注解》第二十四书] 有时,由于事物本身的性质,单纯的约定也会包含延期,例如,如果有人约定交付胎内之物、未来的果实、或者建造房屋:因为只有当这些事物根据其本性可以被履行给付时,诉权才开始。
sic qui Carthagini dari stipulatur, cum Romae sit, tacite tempus complecti uidetur, quo perueniri Carthaginem potest.
同样,身在罗马而约定在迦太基给付的人,似乎默示地包含了可以到达迦太基的时间。
item si operas a liberto quis stipulatus sit, non ante dies earum cedit, quam indictae fuerint nec sint praestitae.
同样,如果有人约定由解放自由人提供劳役,该劳役债权的期日要在其被指定而未被提供之后才会届至。
§45.1.73.1Si seruus hereditarius stipulatus sit, nullam uim habitura est stipulatio, nisi adita hereditas sit, quasi condicionem habeat.
如果属于遗产的奴隶进行了约定,除非遗产已被接受,否则该约定将没有任何效力,就好像它附有条件一样。
idem est et in seruo eius qui apud hostes est.
对于处于敌人手中的人的奴隶,情况也是一样。
§45.1.73.2Stichi promissor post moram offerendo purgat moram: certe enim doli mali exceptio nocebit ei, qui pecuniam oblatam accipere noluit.
斯提克斯的承诺人在迟延后通过提供给付而消灭其迟延:因为对于拒绝接受已提供之金钱的人,恶意抗辩必定会对其产生不利影响。