[IDEM libro uicensimo ad edictum. ] §45.1.72.prStipulationes non diuiduntur earum rerum, quae diuisionem non recipiunt, ueluti uiae itineris actus aquae ductus ceterarumque seruitutium.
[同前,载于《告示注解》第二十书] 对于不容许分割的事物,例如道路权、步行权、驱驰权、引水权以及其他地役权,其约定是不可分割的。
idem puto et si quis faciendum aliquid stipulatus sit, ut puta fundum tradi uel fossam fodiri uel insulam fabricari, uel operas uel quid his simile: horum enim diuisio corrumpit stipulationem.
我认为,如果有人约定进行某事,情况也是一样,例如交付土地、挖掘壕沟、建造楼房(公寓),或者提供劳役,或与此类似的事物;因为对这些事物的分割会使约定归于无效。
§45.1.72.1Celsus tamen libro trigensimo octauo digestorum refert Tuberonem existimasse, ubi quid fieri stipulemur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere ideoque etiam in hoc genere diuidi stipulationem: secundum quem Celsus ait posse dici iusta aestimatione facti dandam esse petitionem.
然而,凯尔苏斯在《学说集》第三十八书中提到,图贝罗认为,当我们约定进行某事,如果该事未被进行,则应当给付金钱,因此即使在这种约定中,约定也是可以分割的;凯尔苏斯依循其观点,认为可以说应当根据对该行为的公正评估而给予请求权。
§45.1.72.2Si quis ita stipulatus sit: 'si ante kalendas Martias primas opus perfectum non erit, tum quanti id opus erit, tantam pecuniam dari?', diem promissionis cedere non ex quo locatum est opus, sed post kalendas Martias, quia nec conueniri ante kalendas Martias reus promittendi poterat.
如果有人这样约定:“如果工程在首个三月一日前未完工,那么是否应当给付相当于该工程价值的资金? ”,则该承诺的债权发生期并非自工程被发包之日起算,而是自三月一日之后起算,因为在三月一日之前,承诺的债务人是不能被起诉的。
§45.1.72.3Plane si 'insulam fulciri' quis stipulatus sit, non est exspectandum, ut insula ruat, sic deinde agi possit: nec 'insulam fieri', ut tantum temporis praetereat, quanto insula fabricari possit: sed ubi iam coepit mora faciendae insulae fieri, tunc agetur diesque obligationi cedit.
显然,如果有人约定“加固楼房”,则不必等到楼房倒塌,然后才能提起诉讼;在约定“建造楼房”时,也不必等到足以建好楼房的时间过去;而是一旦开始出现建造楼房的迟延,此时即可提起诉讼,且债务的债权期日即告届至。