[IDEM libro quinquagensimo quarto digestorum. ] §45.1.58.prQui usum fructum fundi stipulatur, deinde fundum, similis est ei, qui partem fundi stipulatur, deinde totum, quia fundus dari non intellegitur, si usus fructus detrahatur.
[同上,载于《学说汇纂》第五十四书] 先约定土地用益权、后约定土地本身的人,类似于先约定土地一部分、后约定土地全部的人,因为若扣除用益权,则不被视为给付了土地。
et e contrario qui fundum stipulatus est, deinde usum fructum, similis est ei, qui totum stipulatur, deinde partem.
反之,先约定土地、后约定用益权的人,类似于先约定全部、后约定部分的人。
sed qui actum stipulatur, deinde iter, posteriore stipulatione nihil agit, sicuti qui decem, deinde quinque stipulatur, nihil agit.
但是,先约定车马通行权、后约定步行通行权的人,通过后一个约定不产生任何效果,正如先约定十、后约定五的人不产生任何效果一样。
item si quis fructum, deinde usum stipulatus fuerit, nihil agit.
同样,如果有人先约定收益权、后约定使用权,也不产生任何效果。
nisi in omnibus nouandi animo hoc facere specialiter expresserit: tunc enim priore obligatione exspirante ex secunda introducitur petitio et tam iter quam usus nec non quinque exigi possunt.
除非在所有这些情况下,他特别表明自己是抱着更改债的意图而这样做的:因为此时,随着前一个债务消灭,请求权由第二个约定引入,步行通行权、使用权以及五也都能够被请求。