[PAULUS libro trigensimo septimo ad edictum. ] §45.1.49.prCum filius familias Stichum dari spoponderit et, cum per eum staret, quo minus daret, decessit Stichus, datur in patrem de peculio actio, quatenus maneret filius ex stipulatu obligatus.
[保罗,《告示注解》第三十七书] 当家子承诺给付斯蒂克斯,并且在因他的原因导致未给付期间,斯蒂克斯死亡了,则在子根据约定继续承担债务的限度内,对父提起关于特有财产的诉讼。
at si pater in mora fuit, non tenebitur filius, sed utilis actio in patrem danda est.
但如果父处于迟延中,子将不承担责任,而应当对父提起有用诉讼。
quae omnia et in fideiussoris persona dicuntur.
所有这些也适用于保证人。
§45.1.49.1Si stipulatus sim 'per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat' et fideiussorem accepero: si per fideiussorem steterit, neuter tenetur, si per promissorem, uterque.
如果我约定“不因你的原因,致使我被阻止通行和驱赶”,并且我接受了保证人:如果是因保证人的原因,则两者均不承担责任;如果是因承诺人的原因,则两者均承担责任。
§45.1.49.2In hac stipulatione: 'neque per te neque per heredem tuum fieri?' per heredem uidetur fieri, quamuis absit et ignoret et ideo non facit, quod fieri ex stipulatu oportet.
在这一约定中:“既不因你,也不因你的继承人的原因而被阻止? ”,即使继承人不在场且不知情,从而未履行根据约定应当履行的行为,也视为是因继承人的原因。
non uidetur autem per pupillum stetisse ex huiusmodi stipulatione, si pupillus heres erit.
但是,如果未成年人是继承人,则在此类约定中,不视为是因该未成年人的原因。
§45.1.49.3Si promissor hominis ante diem, in quem promisserat, interpellatus sit et seruus decesserit, non uidetur per eum stetisse.
如果一个未特定奴隶的承诺人在他承诺的期限届满前被请求履行,且该奴隶死亡了,则不视为是因他的原因。