[PAULUS libro duodecimo ad Sabinum. ] §45.1.46.pr'Centensimis kalendis dari' utiliter stipulamur, quia praesens obligatio est, in diem autem dilata solutio.
[保罗,《论萨宾》第十二书] 我们有效约定“在第一百个卡兰德日给付”,因为债务已经即时成立,而履行则被推迟到了特定的日期。
§45.1.46.1Id autem, quod in facto est, in mortis tempus conferri non potest, ueluti: 'cum morieris, Alexandriam uenire spondes?'
然而,属于行为的事项不能被推迟到死亡之时,例如:“当你死亡时,你承诺去亚历山大里亚吗?
§45.1.46.2Si ita stipulatus fuero 'cum uolueris', quidam inutilem esse stipulationem aiunt, alii ita inutilem, si antequam constituas, morieris, quod uerum est.
” 如果我这样约定“当你愿意时”,有人说该约定无效,另一些人则说仅在你在做出决定之前死亡时才无效,后者是正确的。
§45.1.46.3Illam autem stipulationem 'si uolueris, dari?' inutilem esse constat.
但是,如下约定“如果你愿意,给付吗? ”显然是无效的。