[ULPIANUS libro quinquagensimo ad Sabinum. ] §45.1.41.prEum, qui 'kalendis Ianuariis' stipulatur, si adiciat 'primis' uel 'proximis', nullam habere dubitationem palam est: sed et si dicat 'secundis' uel 'tertiis' uel quibus aliis, aeque dirimit quaestionem.
[乌尔比安,《论萨宾》第五十书] 凡约定“在1月的卡伦德”履行者,若加上“最初的”或“最近的”,显然没有任何疑问:但即使他说“第二次的”或“第三次的”或任何其他的,同样也解决了疑问。
si autem non addat quibus Ianuariis, facti quaestionem inducere, quid forte senserit, hoc est quid inter eos acti sit (utique enim hoc sequimur quod actum est), easque adsumemus.
但如果他没有说明是哪一个卡伦德,则引入了事实问题,即他可能意图的是什么,也就是他们之间实际达成了什么协议(因为我们当然遵循已达成协议的内容),而我们将采用它们。
si autem non appareat, dicendum est quod Sabinus, primas kalendas Ianuarias spectandas.
但如果这不明确,则必须说如萨宾所主张的,应当考虑最近的1月卡伦德。
plane si ipsa die kalendarum quis stipulationem interponat, quid sequemur? et puto actum uideri de sequentibus kalendis.
显然,如果有人在卡伦德当天进行约定,我们要遵循什么呢? 我认为应当视为是关于接下来的那个卡伦德达成的协议。
§45.1.41.1Quotiens autem in obligationibus dies non ponitur, praesenti die pecunia debetur, nisi si locus adiectus spatium temporis inducat, quo illo possit perueniri.
然而,在债中凡未规定履行期限时,金钱即应在当日偿付,除非所附的地点带来了一段可到达该处的时间。
uerum dies adiectus efficit, ne praesenti die pecunia debeatur: ex quo apparet diei adiectionem pro reo esse, non pro stipulatore.
但所附的期限产生这样的效果:金钱不应在当日偿付。 由此可见,期限的附加上是为了债务人的利益,而不是为了债权人的利益。
§45.1.41.2Idem in idibus etiam et nonis probandum est et generaliter in omnibus diebus.
同样的事情也适用于伊度斯以及诺奈,并且一般而言适用于所有的日期。