[ULPIANUS libro quadragensimo octauo ad Sabinum. ] §45.1.36.prSi quis, cum aliter eum conuenisset obligari, aliter per machinationem obligatus est, erit quidem suptilitate iuris obstrictus, sed doli exceptione uti potest: quia enim per dolum obligatus est, competit ei exceptio.
[乌尔比安,《论萨宾》第四书十八卷] 如果某人,尽管原本约定其以另一种方式承担债务,却因诡计而以别的方式承担了债务,则其在法律的严格性上确实会受到约束,但他可以行使恶意抗辩权:因为由于欺诈而承担了债务,他享有该抗辩权。
idem est et si nullus dolus intercessit stipulantis, sed ipsa res in se dolum habet: cum enim quis petat ex ea stipulatione, hoc ipso dolo facit, quod petit.
即使口头答允人并无欺诈介于其中,但该事项本身含有欺诈,结果也是一样:因为当有人基于该口头答允提起诉讼时,仅凭提起诉讼这一事实,他便是在以恶意行事。