[POMPONIUS libro quinto decimo ad Sabinum. ] §45.1.21.prSi diuortio facto ea, quae nihil in dote habeat, dotis nomine centum dari stipuletur, uel quae centum dumtaxat habeat, ducenta dotis nomine dari stipuletur: Proculus ait, si ducenta stipuletur quae centum habeat, sine dubio centum quidem in obligationem uenire, alia autem centum actione de dote deberi.
[蓬波尼乌斯,《论萨宾》第十五卷] 如果在离婚后,一个在嫁资中一无所有的妇女,口头协定约定以嫁资的名义给付一百,或者一个仅有一百的妇女,口头协定约定以嫁资的名义给付二百:普罗库鲁斯认为,如果拥有一百的妇女约定了二百,毫无疑问,其中的一百确实进入了口头协定的债务,而另外的一百则因关于嫁资的诉讼而被债务化。
dicendum itaque est, etiamsi nihil sit in dote, centum tamen uenire in stipulationem, sicuti, cum filiae uel matri uel sorori uel alii cuilibet dotis nomine legaretur, utile legatum esset.
因此应当认为,即使嫁资中实际上什么都没有,这一百仍然进入了口头协定,正如当以嫁资的名义向女儿、母亲、姐妹或任何其他人遗赠时,该遗赠是有效的一样。