[UENULEIUS libro primo stipulationum.
[维努莱乌斯,《口头答允》第一卷。
] §45.1.137.prContinuus actus stipulantis et promittentis esse debet (ut tamen aliquod momentum naturae interuenire possit) et comminus responderi stipulanti oportet: ceterum si post interrogationem aliud acceperit, nihil proderit, quamuis eadem die spopondisset.
] 要约人和承诺人的行为应当是连续的(尽管允许介入某种自然的短暂时间),且必须当面对请求人作出答复;但若在询问之后承诺人又承揽了其他事务,则即使他在同一天做出了承诺,也无济于事。
§45.1.137.1Si hominem stipulatus sim et ego de alio sensero, tu de alio, nihil acti erit: nam stipulatio ex utriusque consensu perficitur.
如果我约定给付一个奴隶,而我心中指的是某一人,你心中指的是另一人,则该行为无效;因为问答契约是根据双方的同意而成立的。
§45.1.137.2Cum ita stipulatus sum 'Ephesi dari?' inest tempus: quod autem accipi debeat, quaeritur.
当我这样约定“在以弗所给付吗? ”时,其中就包含着时间;但是,应当采纳多长的时间,则是一个问题。
et magis est, ut totam eam rem ad iudicem, id est ad uirum bonum remittamus, qui aestimet, quanto tempore diligens pater familias conficere possit, quod facturum se promiserit, ut qui Ephesi daturum se spoponderit, neque duplomate diebus ac noctibus et omni tempestate contempta iter continuare cogatur neque tam delicate progredi debeat, ut reprehensione dignus appareat, sed habita ratione temporis aetatis sexus ualetudinis, cum id agat, ut mature perueniat, id est eodem tempore, quo plerique eiusdem condicionis homines solent peruenire.
更合理的做法是,我们将这整件事委托给法官,即一个善良之人,由他来评估一个勤勉的家父在多长时间内能够完成他所承诺的事情:使得一个承诺在以弗所给付的人,既不至于被强迫使用通行证、不分昼夜、无视一切暴风雨地赶路,也不至于像应当受到谴责那样慢吞吞地前进,而是在考虑了季节、年龄、性别、健康状况后,尽力尽早到达,也就是在与他处于相同条件的多数人通常能够到达的相同时间内。
eoque transacto, quamuis Romae remanserit nec possit Ephesi pecuniam dare, nihilo minus ei recte condicetur, uel quia per ipsum steterit, quo minus Ephesi daret, uel quoniam per alium Ephesi possit dari uel quia ubique potest soluere: nam et quod in diem debetur, ante solui potest, licet peti non potest.
该时间届满后,即使他仍留在罗马而无法在以弗所给付金钱,也同样可以对他正当提起诉讼,这或者是由于他自身的原因导致其未能在以弗所给付,或者是由于可以通过他人而在以弗所进行给付,或者是由于他可以在任何地方履行债务:因为即使是附期限的债务,虽然在期限届满前不能请求,但仍可提前清偿。
quod si duplomate usus aut felici nauigatione maturius quam quisque peruenerit Ephesum, confestim obligatus est, quia in eo, quod tempore atque facto finitum est, nullus est coniecturae locus.
但是,如果他使用通行证或由于航行顺利而比任何人更早到达以弗所,他便立即承担义务,因为对于已经由时间和事实确定了的事项,没有任何推测的余地。
§45.1.137.3Item qui insulam fieri spopondit, non utique conquisitis undique fabris et plurimis operis adhibitis festinare debet nec rursus utroque aut altero contentus esse, sed modus adhibendus est secundum rationem diligentis aedificatoris et temporum locorumque.
同样,承诺建造一栋公寓的人,并不一定非要从各地搜罗工匠并雇佣极多的劳工来赶工,但也不应当只满足于雇用一两个工匠,而应根据勤勉的建筑商的合理水平以及时间、地点的具体情况采取折中的做法。
item si non inchoetur opus, id tantum aestimetur, quod in illo interuallo effici potuit.
同样,如果工程尚未开工,则仅评估在那段时间内本来能够完成的工程量。
transactoque tempore, quo insulam consummare oportuerit, si postea aedificetur, liberetur reus, sicut liberatur, qui se daturum spopondit, si quandoque tradit.
而在本应完工公寓的时间届满之后,如果其后完成了建造,债务人即被免除债务,正如承诺给付之人只要在任何时候交付了标的物即被免除债务一样。
§45.1.137.4Illud inspiciendum est, an qui centum dari promisit confestim teneatur an uero cesset obligatio, donec pecuniam conferre possit.
下述问题必须予以考察:承诺给付一百的人是否立即承担义务,还是在能够筹集到这笔钱之前债务不发生效力?
quid ergo, si neque domi habet neque inueniat creditorem? sed haec recedunt ab impedimento naturali et respiciunt ad facultatem dandi.
那么,如果他既无现钱在手,又找不到债权人呢?
est autem facultas personae commodum incommodumque, non rerum quae promittuntur.
但这已经偏离了自然的障碍,而是涉及到给付的能力。 而能力是个人的便利与不便利,并非承诺之物本身的问题。
et alioquin si quis Stichum dari spoponderit, quaeremus, ubi sit Stichus: aut si non multum referre uideatur 'Ephesi daturum se', an, quod Ephesi sit, cum ipse Romae sit, dare spondeat: nam hoc quoque ad facultatem dandi pertinet, quia in pecunia et in Sticho illud commune est, quod promissor in praesentia dare non potest.
否则,如果有人承诺给付奴隶斯蒂卡,我们将不得不查问斯蒂卡在哪里;或者,“在以弗所给付”与他本人在罗马时承诺给付“在以弗所之物”之间是否显得没有太大区别:因为这也涉及到给付的能力,因为就金钱和斯蒂卡而言,承诺人目前无法立即给付是其共同特征。
et generaliter causa difficultatis ad incommodum promissoris, non ad impedimentum stipulatoris pertinet, ne incipiat dici eum quoque dare non posse, qui alienum seruum, quem dominus non uendat, dare promiserit.
总的来说,困难的原因属于承诺人的不利益,而不属于请求人的障碍,否则就会出现如下说法,即那个承诺给付他人奴隶(而该奴隶的主人并不想出卖)的人也被认为无法给付。
§45.1.137.5Si ab eo stipulatus sim, qui efficere non possit, cum alio possibile sit, iure factam obligationem Sabinus scribit.
萨比努斯写道,如果我与一个无法履行承诺的人约定,而其他人有可能履行,该债务仍依法成立。
§45.1.137.6Cum quis sub hac condicione stipulatus sit, si rem sacram aut religiosam Titius uendiderit uel forum aut basilicam et huiusmodi res, quae publicis usibus in perpetuum relictae sint: ubi omnino condicio iure impleri non potest uel id facere ei non liceat, nullius momenti fore stipulationem, proinde ac si ea condicio, quae natura impossibilis est, inserta esset.
当有人在下述条件下进行约定时:“如果提蒂乌斯出售了神圣物或宗教物,或者广场、巴西利卡以及此类永久留作公用的物”:如果该条件在法律上完全无法实现,或者法律不允许他这样做,则该约定是无效的,就像插入了在自然上不可能实现的条件一样。
nec ad rem pertinet, quod ius mutari potest et id, quod nunc impossibile est, postea possibile fieri: non enim secundum futuri temporis ius, sed secundum praesentis aestimari debet stipulatio.
法律可以修改以及现在不可能的事情此后可能变得可能,这一事实与此无关;因为约定不应根据未来的法律来评估,而应根据当前的法律来评估。
§45.1.137.7Si ut aliquid fiat stipulemur, et usitatius et elegantius esse Labeo ait sic subici poenam: 'si ita factum non erit': at cum quid ne fiat stipulemur, tunc hoc modo: 'si aduersus ea factum erit': et cum alia fieri, alia non fieri coniuncte stipulemur, sic comprehendendum: 'si non feceris, si quid aduersus ea feceris'.
拉贝奥认为,如果我们约定“做某事”,那么像这样附加惩罚条款是更为常用且更为优美的:“如果没有这样做”;但若我们约定“不做某事”,则应当这样表述:“如果违反此规定而做了”;若我们将某些事的履行与某些事的不履行合并进行约定,则应当这样表述:“如果你没有做,或者你违反此规定做了某事”。
§45.1.137.8Praeterea sciendum est, quod dari stipulemur, non posse nos uni ex heredibus adquiri, sed necesse esse omnibus adquiri: at cum quid fieri stipulemur, etiam unius personam recte comprehendi.
此外应当知道,我们约定“给付”的东西,不能仅由共同继承人中的一人取得,而必须由全体继承人共同取得;但当我们约定“做某事”时,即使仅包括继承人中一人的成效也是合法的。