[PAULUS libro quinto decimo quaestionum.
[保罗,《疑问集》第十五卷。
] §45.1.132.prQuidam cum filium alienum susciperet, tradenti promiserat certam pecuniae quantitatem, si eum aliter quam ut filium obseruasset.
] 某人在接受他人的儿子时,曾向交付人承诺,若其“未视其如子而待之”,则支付一定数额的金钱。
quaero, si postmodum domo eum propulerit uel moriens nihil ei testamento reliquerit, an stipulatio committetur, et quid intersit, utrum filius an alumnus uel cognatus agentis fuerit.
我问:若此后他将其逐出家门,或在临终时未在遗嘱中给他留下一分一毫,契约条件是否成就? 且原告之子、养子或亲属身份之不同,有何区别?
praeterea quaero, si filium suum quis legitime in adoptionem dederit et ita, ut supra scriptum est, stipulatio intercesserit eumque pater adoptiuus exheredauerit uel emancipauerit, an stipulatio committatur.
此外,我问:若某人依法将自己的儿子送交收养,且如上所述介入了约定,而养父将其剥夺继承权或予以解放,契约条件是否成就?
respondi: stipulatio utilis est in utroque casu: igitur, si contra conuentionem factum sit, committetur stipulatio.
我回答:该约定在两种情况下均属有效。 因此,若有违反合意之行为,契约条件即告成就。
sed uideamus primum in eo, qui legitime adoptauit, an possit committi, si eum exheredauerit uel emancipauerit: haec enim pater circa filium solet facere: igitur non aliter eum quam ut filium obseruauit.
但让我们首先来看,对于依法收养者而言,若他将该子剥夺继承权或予以解放,契约条件是否能成就:因为这些是父亲通常对其儿子所做的事;因此,他并未视其如子以外而待之。
ergo exheredatus de inofficioso agat.
所以,被剥夺继承权者应提起无视首要义务遗嘱之诉。
quid ergo dicemus, si et meruit exheredari? emancipatus plane et hoc remedio carebit.
那么,若他确实应该被剥夺继承权,我们该怎么说? 被解放者显然甚至会失去这一救济手段。
quare sic debuit interponi stipulatio, ut, si eum emancipasset uel exheredasset, certum quid promitteret.
因此,契约本应如此设定:即若他将其解放或剥夺继承权,则承诺给付特定之物。
quo tamen casu commissa stipulatione potest quaeri, an exheredato permittendum esset dicere de inofficioso? maxime, si patri naturali heres extitisset, an uicto deneganda est ex stipulatu actio? sed si ei, qui stipulatus est, non debuit denegari uicto filio, nec ipsi deneganda erit debitae pecuniae exsecutio.
然而,在这种情况下,当契约条件成就时,是否可以询问,被剥夺继承权者是否应被允许提起无视首要义务遗嘱之诉? 特别是,若他已成为其生父的继承人,对于败诉者是否应拒绝基于约定的诉权? 但如果对于约定人而言,即使儿子败诉,也不应拒绝其诉权,那么对他自己而言,也不应拒绝所欠金钱的追索。
in eo autem, qui non adoptauit, quem intellectum habeat haec conceptio 'si eum aliter quam ut filium obseruasset', non prospicio: an et hic exigimus exheredationem uel emancipationem, res in extraneo ineptas? sed si is, qui legitime adoptauit, nihil facit contra uerba stipulationis, cum utitur patrio iure in eo, qui haec non fecit, dicit superuacuo: dici tamen poterit commissam esse stipulationem.
然而,对于未收养者而言,“若其未视其如子而待之”这一表述具有何种含义,我尚看不出来。 难道在此我们也要要求剥夺继承权或解放——这些对于外人而言荒谬无稽的事吗? 但是,如果依法收养者在使用其父亲权时,并未做出违反契约字面意思的事,那么对于未行此事者,如此主张则是多余的;然而,仍可以说契约条件已经成就。
§45.1.132.1Filius familias ita stipulatus est: 'quantam pecuniam Titio credidero, fide tua esse iubes?' et emancipatus credidit: patri non debebit fideiussor, quia nec reus ei tenetur.
家子如此约定:“凡我贷与提蒂乌斯之金钱,你是否承诺予以担保? ”其被解放后进行了贷款。 保证人不对父亲承担义务,因为主债务人也不对父亲承担义务。