[IDEM libro secundo definitionum.
[同上,《定义集》第二卷。
] §45.1.124.pr'Insulam intra biennium illo loco aedificari spondes?' ante finem biennii stipulatio non committitur, quamuis reus promittendi non aedificauerit et tantum residui temporis sit, quo aedificium extrui non possit: neque enim stipulationis status, cuius dies certus in exordio fuit, ex post facto mutatur.
] “你承诺在两年内于该处建造一栋公寓吗? ”在两年届满前,该口头约定并不发生履行期届满(或违约)的效果,即使承诺人尚未建造,且所剩的残余时间已短至无法建成该建筑物;因为在开始时已确定期限 of 口头约定之状态,并不因事后的事实而改变。
idque et in stipulatione iudicio sistendi causa facta placuit, scilicet ut ante diem stipulatio non committatur, si certum esse coeperit parere stipulationi residuo tempore non posse.
这在为了确保出庭而订立的口头约定中也被予以认可,即在期日届满前,即使已确信在剩余时间内不可能履行该口头约定,该口头约定亦不发生履行期届满的效果。