[SCAEUOLA libro uicensimo octauo digestorum. ] §45.1.122.2Flauius Hermes hominem Stichum manumissionis causa donauit et ita de eo stipulatus est: 'Si hominem Stichum, de quo agitur, quem hac die tibi donationis causa manumissionisque dedi, a te heredeque tuo manumissus uindictaque liberatus non erit, quod dolo malo meo non fiat, poenae nomine quinquaginta dari stipulatus est Flauius Hermes, spopondit Claudius'.
弗拉维乌斯·赫墨斯出于解放的目的赠与了奴隶斯蒂库斯,并就其作出了如下口头约定:“若本交易所涉的奴隶斯蒂库斯——即我于今日出于赠与及解放之目的给你的那个奴隶——未被你及你的继承人解放并以棒杖式宣告自由(但由于我的恶意所致者除外),则弗拉维乌斯·赫墨斯要求给付五十作为违约金,克劳迪乌斯予以承诺。
quaero, an Flauius Hermes Claudium de libertate Stichi conuenire potest.
”我问:弗拉维乌斯·赫墨斯是否可以就斯蒂库斯的自由向克劳迪乌斯提起诉讼。
respondit nihil proponi, cur non potest.
解答:没有提出任何不能起诉的理由。
item quaero, an, si Flauii Hermetis heres a Claudii herede poenam supra scriptam petere uoluerit, Claudii heres libertatem Sticho praestare possit, ut poena liberetur.
同样,我问:如果弗拉维乌斯·赫墨斯的继承人想要向克劳迪乌斯的继承人请求上述违约金,克劳迪乌斯的继承人是否可以通过给斯蒂库斯自由来免除违约金。
respondit posse.
解答:可以。
item quaero, si Flauii Hermetis heres cum Claudii herede ex causa supra scripta nolit agere, an nihilo minus Sticho libertas ex conuentione, quae fuit inter Hermetem et Claudium, ut stipulatione supra scripta ostenditur, ab herede Claudii praestari debeat.
同样,我问:如果弗拉维乌斯·赫墨斯的继承人不想因上述原因起诉克劳迪乌斯的继承人,那么根据赫墨斯与克劳迪乌斯之间的合意(如上述口头约定所示),克劳迪乌斯的继承人是否仍应给斯蒂库斯自由。
respondit debere.
解答:应该。
§45.1.122.3Coheredes cum praedia hereditaria diuiserant, unum praedium commune reliquerunt sub hoc pacto, ut, si quis eorum partem suam alienare uoluisset, eam uel coheredi suo uel eius successori uenderet centum uiginti quinque: quod si quis aliter fecisset, poenam centum inuicem stipulati sunt: quaero, cum coheres mulier coheredis liberorum tutores saepius testato conuenerit et desiderauerit, ut secundum conuentionem aut emant aut uendant, hique nihil tale fecerint, an, si mulier extero uendiderit, poena ab ea centum exigi possit.
共同继承人们在分割继承的土地时,将一块土地留在共有状态,并约定:如果他们中有人想要处分自己的份额,应当以一百二十五的价格将其卖给其共同继承人或其继承人;若有人违反此约定,则双方互约支付一百的违约金。 我问:共同继承人中的一名女性,多次在证人面前联系其共同继承人之子女的监护人们,要求他们按照约定或买或卖,而他们未作任何此类行动,在此情况下,如果该女性将份额卖给外人,是否可以向她索取一百的违约金。
respondit secundum ea quae proponerentur obstaturam doli mali exceptionem.
解答:根据所提出的事实,恶意抗辩将成为阻碍。
§45.1.122.4Agerius filius familias seruo Publii Maeuii stipulanti spopondit se daturum, quidquid patrem suum Publio Maeuio debere constitisset: quaesitum est patre defuncto, antequam constitisset, quid quantumque deberet, an, si aduersus heredem eius actum fuisset aliumue successorem et de debito constitisset, Agerius teneatur.
家子阿格里乌斯向普布利乌斯·梅维乌斯提出要求的奴隶承诺,他将给付其父亲被确定欠普布利乌斯·梅维乌斯的一切款项。 现问:在父亲于确定其欠何债务及数额多少之前死亡的情况下,如果针对其继承人或其他继承人提起诉讼且债务已被确定,阿格里乌斯是否承担责任。
respondit, si condicio non exstitisset, stipulationem non commissam.
解答:如果条件未成就,则口头约定未产生效力。
§45.1.122.5Seia heres unius tutoris, cum herede pupillae transactione pacto solo facta, maiorem partem soluit, residuam cauit: sed ilico negauit heres se transactionem seruare et apud iudicem tutelae egit et uictus prouocauit ad competentem iudicem et ab eo quoque ad principem idem prouocauit et iniusta haec quoque prouocatio eius pronuntiata est.
塞亚作为其中一名监护人的继承人,通过与被监护女童的继承人达成仅凭合意的和解,支付了大大部分款项,并对剩余部分提供了保证;但该继承人随即否认其将遵守和解,并向后见案件的裁判官提起诉讼,败诉后向上诉法院起诉,此后又向皇帝提起上诉,其此项上诉亦被判为无理。
quaesitum est, cum per heredem pupillae mora intercesserit, quo minus pecunia in stipulationem deducta ab herede tutoris solueretur nec umquam petierit, an ei hodie debeantur usurae ab herede tutoris.
现问:鉴于因被监护人的继承人方面发生延迟,阻碍了监护人的继承人支付纳入口头约定的款项,且其从未请求给付,今天是否应由监护人的继承人向其支付利息。
respondit, si Seia non cessasset ex stipulatione pecuniam offerre, iure usuras non deberi.
解答:如果塞亚没有怠于按照口头约定提供款项,法理上不应支付利息。
§45.1.122.6Duo fratres hereditatem inter se diuiserunt et cauerunt sibi nihil se contra eam diuisionem facturos et, si contra quis fecisset, poenam alter alteri promisit: post mortem alterius qui superuixit petit ab heredibus eius hereditatem quasi ex causa fideicommissi sibi a patre relicti debitam et aduersus eum pronuntiatum est, quasi de hoc quoque transactum fuisset: quaesitum est, an poena commissa esset.
两兄弟分割了彼此之间的继承财产,并互相保证不进行任何违反该分割的行为,且如果有人违反,则互相承诺支付违约金。 在其中一人死后,幸存者向死者的继承人们请求继承财产,声称这是基于父亲给其留下的信托所应得的债务,但法院做出了不利于他的判决,理由是就此项内容亦已达成和解。 现问:违约金是否已产生。
respondit poenam secundum ea quae proponuntur commissam.
解答:根据所提出的事实,违约金已经产生。