[IDEM libro quarto quaestionum. ] §45.1.116.prDecem stipulatus a Titio postea, quanto minus ab eo consequi posses, si a Maeuio stipularis, sine dubio Maeuius uniuersi periculum potest subire.
[同上,《法问集》第四卷] 如果我在向提蒂乌斯口头约定给付十之后,随后向梅维乌斯约定从他那里能收回的数额中不足的部分,梅维乌斯无疑可以承担全部数额的风险。
sed et si decem petieris a Titio, Maeuius non erit solutus, nisi iudicatum Titius fecerit.
但即使你向提蒂乌斯请求给付十,除非提蒂乌斯履行判决,否则梅维乌斯不会被免责。
PAULUS notat: non enim sunt duo rei Maeuius et Titius eiusdem obligationis, sed Maeuius sub condicione debet, si a Titio exigi non poterit: igitur nec Titio conuento Maeuius liberatur (qui an debiturus sit, incertum est) et soluente Titio non liberatur Maeuius (qui nec tenebatur), cum condicio stipulationis deficit, nec Maeuius pendente stipulationis condicione recte potest conueniri: a Maeuio enim ante Titium excussum non recte petetur.
保罗注:因为梅维乌斯和提蒂乌斯并不是同一债务的两个共同允诺人,而是梅维乌斯在“如果无法从提蒂乌斯处征收”这一条件下欠债:因此,既不能因提蒂乌斯被起诉而使梅维乌斯免责(他是否将欠债尚不确定),也不能在提蒂乌斯清偿时使梅维乌斯(他甚至未被拘束)免责,因为口头约定的条件未成就;且在口头约定的条件不确定期间,不得正当地起诉梅维乌斯,因为在对提蒂乌斯进行强制执行之前,不得向梅维乌斯正当地进行请求。