[PROCULUS libro secundo epistularum. ] §45.1.113.prCum stipulatus sim mihi, Procule, si opus arbitratu meo ante kalendas Iunias effectum non sit, poenam, et protuli diem: putasne uere me posse dicere arbitratu meo opus effectum non esse ante kalendas Iunias, cum ipse arbitrio meo aliam diem operi laxiorem dederim? Proculus respondit: non sine causa distinguendum est interesse, utrum per promissorem mora non fuisset, quo minus opus ante kalendas Iunias ita, uti stipulatione comprehensum erat, perficeretur, an, cum iam opus effici non posset ante kalendas Iunias, stipulator diem in kalendis Augustis protulisset.
[普罗库鲁斯,《书信集》第二卷] 普罗库鲁斯,当我为自己口头约定,“如果工程未在六月朔日之前依我的裁定完成,则支付违约金”,且我延长了期限:你是否认为我确实可以说,由于我亲自依自己的裁定为工程给出了另一个更宽限的日期,因此工程未在六月朔日之前依我的裁定完成? 普罗库鲁斯回答:区分以下差异并非毫无根据:究竟是允诺人并无延迟,以至于工程未能按照口头约定所包含的内容在六月朔日之前完成;还是在工程已经无法在六月朔日之前完成时,口头约定人将期限延长到了八月朔日。
nam si tum diem stipulator protulit, cum iam opus ante kalendas Iunias effici non poterat, puto poenam esse commissam nec ad rem pertinere, quod aliquod tempus ante kalendas Iunias fuit, quo stipulator non desiderauit id ante kalendas Iunias effici, id est quo non est arbitratus ut fieret quod fieri non poterat.
因为如果口头约定人在工程已经无法在六月朔日之前完成时延长了期限,我认为违约金已经发生,而且这与以下事实无关,即在六月朔日之前曾有某段时间,口头约定人并未要求在六月朔日之前完成它,也就是说,在这段时间内他没有裁定去实施那件无法实施的事情。
aut si hoc falsum est, etiam si stipulator pridie kalendas Iunias mortuus esset, poena commissa non esset, quoniam mortuus arbitrari non potuisset et aliquod tempus post mortem eius operi perficiendo superfuisset.
或者,如果这是错误的,那么即使口头约定人在六月朔日前一天去世,违约金也不会发生,因为死者无法进行裁定,且在其死后仍有某段时间可供完成工程。
et propemodum etiam si ante kalendas Iunias futurum esse coepit opus ante eam diem effici non posse, poena commissa est.
而且几乎同样地,即使在六月朔日之前,工程开始呈现出无法在该日期前完成的态势,违约金也已经发生了。
§45.1.113.1Cum uenderet aliquis, promisit emptori fideiussores praestari et rem uenditam liberari: quae ut liberetur, nunc desiderat emptor: in mora est is, qui ea stipulatione id futurum promisit: quaero quid iuris sit.
当某人出售时,他向买受人允诺提供保证人并解放所售之物:买受人现在要求将其解放:通过该口头约定允诺未来会发生此事的人处于延迟状态:我请问法律如何规定。
Proculus respondit: tanti litem aestimari oportet, quanti actoris interest.
普罗库鲁斯回答:诉讼应当评估为与原告的履行利益等额。