[IDEM libro quinto decimo ad Quintum Mucium. ] §45.1.112.prSi quis stipulatus sit Stichum aut Pamphilum, utrum ipse uellet: quem elegerit, petet et is erit solus in obligatione.
[同上,《论克温图斯·穆奇乌斯》第十五卷] 如果有人口头约定了“斯提克斯或潘菲鲁斯,以其本人所希望者为准”:那么他选择谁,就请求谁,且仅有该人处于债务拘束之中。
an autem mutare uoluntatem possit et ad alterius petitionem transire, quaerentibus respiciendus erit sermo stipulationis, utrumne talis sit, 'quem uoluero' an 'quem uolam': nam si talis fuerit 'quem uoluero', cum semel elegerit, mutare uoluntatem non poterit: si uero tractum habeat sermo illius et sit talis 'quem uolam', donec iudicium dictet, mutandi potestatem habebit.
然而,对于他是否能改变意愿并转向请求另一人,提问者应当考察口头约定的措辞,看其是“我已希望者”还是“我将希望者”:因为如果是“我已希望者”,一旦他做出了选择,就不能再改变意愿;但如果其措辞具有延续性,属于“我将希望者”,那么在诉讼确定之前,他都将拥有改变的权力。
§45.1.112.1Si quis ita stipulatus fuerit: 'pro centum aureis satis dabis?' et reum dederit in istam summam: Proculus ait semper in satisdationis stipulatione uenire, quod interesset stipulantis, ut alias tota sors inesset, ueluti si idoneus promissor non sit, alias minus, si in aliquid idoneus esset debitor, alias nihil, si tam locuples esset, ut nostra non intersit satis ab eo accipere: nisi quod plerumque idonei non tam patrimonio quam fide quoque aestimarentur.
如果有人作如此口头约定:“你是否为一百金币提供充分的担保? ”并且为该笔金额提供了债务人:普罗库鲁斯认为,在提供担保的口头约定中,通常涉及口头约定人的履行利益,以至于在某些情况下包含全部本金,例如在允诺人没有足够支付能力的情况下;在另一些情况下包含较少部分,如果债务人在一定程度上有支付能力;在其他情况下则为零,如果债务人极其富有,以至于我们从其处获得担保并无实际利益:但通常情况下,有支付能力的人不仅根据其财产,而且也根据其信誉来予以评估。