[IDEM libro decimo epistularum. ] §45.1.108.prA Titio ita stipulatus sum: 'si qua mihi nupserit, decem dotis eius nomine dare spondes?' quaerebatur, an consistat talis stipulatio.
[同前人,《书信集》第十卷] 我与提蒂乌斯如此订立口头协定:“如果有任何女子与我结婚,你承诺以其嫁妆的名义给付十吗? ”有人提出疑问,此种口头协定是否有效。
respondit: si stipulanti mihi dos ita promissa est: 'quamcumque uxorem duxero, dotis eius nomine decem dare spondes?', nihil in causa est, quare ea pecunia condicione expleta non debeatur: nam cum condicio etiam ex incertae personae facto parere obligationem possit, ueluti 'si quis in Capitolium ascenderit, decem dare spondes?' 'si quis a me decem petierit, tot dare spondes?', cur non idem et in dote promissa respondeatur, ratio reddi non potest.
回答:如果对我这个口头协定提议人而言,嫁妆被如此承诺:“无论我娶谁为妻,你承诺以其嫁妆的名义给付十吗? ”,那么在条件成就时,没有理由不产生给付该笔钱款的债务。 因为,即使条件是基于不特定人的行为,亦能产生债,例如:“如果有人登上卡皮托林山,你承诺给付十吗? ”、“如果有人向我请求给付十,你承诺给付同等数额吗? ”。 既然如此,为何对于所承诺的嫁妆不作同样的解答,是没有理由可以给出的。
§45.1.108.1Nulla promissio potest consistere, quae ex uoluntate promittentis statum capit.
任何依据承诺人的意愿决定其效力的承诺,都不能有效成立。