[SCAEUOLA libro uicensimo octauo digestorum. ] §44.7.61.prProcurator Seii admisit subscriptionem ad argentarium uascularium in uerba infra scripta: Λούκιος Καλάνδιος ἐπέγνων, καθὼς προγέγραπται·
[斯凯沃拉著《学说汇纂》第二十八卷] 塞尤斯的代理人向银器商承认了下述字样的署名:“我,卢基乌斯·卡兰迪乌斯,正如上面所写的那样予以承认;在我们这里有留存的余额,欠某某人,共计若干。
ἐστὶν λοιπὰ παρ’ ἡμῖν, ὀφειλόμενα τῷ δεῖνι, τόσα: quaero, an Gaium Seium obligare potuit.
”我问:他能否使盖乌斯·塞尤斯承担债务?
respondit Seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod ea scriptura quae proponeretur interposita sit, obligatum esse.
答复是:如果塞尤斯没有因其他原因承担债务,那么他不会仅仅因为提交的那份文书的制作而承担债务。
§44.7.61.1Seia, cum salarium constituere uellet, ita epistulam emisit: 'Lucio Titio salutem.
塞亚为了设立津贴,发出了一封信,信的内容如下:“向卢基乌斯·蒂蒂乌斯问好。
Si in eodem animo et eadem affectione circa me es, quo semper fuisti, ex continenti acceptis litteris meis distracta re tua ueni hoc: tibi quamdiu uiuam praestabo annuos decem.
如果你对我还怀有像以前那样始终如一的心意和感情,请在收到我的信后立即变卖你的财产,来到这里。 只要我活着,我每年就给你十个单位。
scio enim quia ualde me bene ames'.
因为我知道你非常爱我。
quaero, cum et rem suam distraxerit Lucius Titius et ad eam profectus sit et ex eo cum ea sit, an ei ex his epistulis salarium annuum debeatur.
”我问:既然卢基乌斯·蒂蒂乌斯已经变卖了他的财产,前往她那里,并且此后一直与她在一起,那么根据这封信,是否应当向他支付年度津贴?
respondit ex personis causisque eum cuius notio sit aestimaturum, an actio danda sit.
答复是:具有管辖权的人应根据当事人和案情,来评估是否应当给予诉权。