[IDEM libro trigesimo sexto ad Quintum Mucium. ] §44.7.57.prIn omnibus negotiis contrahendis, siue bona fide sint siue non sint, si error aliquis interuenit, ut aliud sentiat puta qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil ualet quod acti sit.
[同上著《注释昆图斯·穆基乌斯》第三十六卷] 在缔结一切交易时,无论它们是基于善意还是非基于善意,如果介入了某种错误,以至于(例如)买方或承租人想的是一回事,而与他们缔约的人想的是另一回事,则所做的行为毫无效力。
et idem in societate quoque coeunda respondendum est, ut, si dissentiant aliud alio existimante, nihil ualet ea societas, quae in consensu consistit.
在建立合伙关系时也同样应当如此回答,即:如果由于各人所想不同而意见不一致,那么,那项基于同意而成立的合伙便毫无效力。