[MODESTINUS libro secundo regularum. ] §44.7.52.prObligamur aut re aut uerbis aut simul utroque aut consensu aut lege aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato.
[莫德斯蒂努斯著《规则集》第二卷] 我们或是因物、或是因言词、或是因两者同时、或是因合意、或是因法律、或是因长官法、或是因必要性、或是因不法行为而受约束。
§44.7.52.1Re obligamur, cum res ipsa intercedit.
因物受约束,是在物本身介入的时候。
§44.7.52.2Uerbis, cum praecedit interrogatio et sequitur congruens responsio.
因言词(受约束),是在提问在先且相符的回答紧随其后的时候。
§44.7.52.3Re et uerbis pariter obligamur, cum et res interrogationi intercedit, consentientes in aliquam rem.
因物与言词同样受约束,是在提问中也有物介入,且我们对某事达成合意的时候。
§44.7.52.4Ex consensu obligari necessario ex uoluntate nostra uidemur.
因合意受约束,显然是必然出自我们的意愿。
§44.7.52.5Lege obligamur, cum obtemperantes legibus aliquid secundum praeceptum legis aut contra facimus.
因法律受约束,是在我们遵守法律而根据法律的规定或违反之而实施某行为的时候。
§44.7.52.6Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo uel magistratu fieri praecipiuntur uel fieri prohibentur.
因长官法受约束,是由于那些根据永久告示或由长官命令实施或禁止实施的事项。
§44.7.52.7Necessitate obligantur, quibus non licet aliud facere quam quod praeceptum est: quod euenit in necessario herede.
因必要性受约束的人,是那些不被允许实施除被命令的事项之外的行为的人;这发生于必要继承人的情形。
§44.7.52.8Ex peccato obligamur, cum in facto quaestionis summa constitit.
因不法行为受约束,是在争议的要点在于事实的时候。
§44.7.52.9Etiam nudus consensus sufficit obligationi, quamuis uerbis hoc exprimi possit.
即使是单纯的合意,对债的成立也已足够,尽管这也可以用言词来表达。
§44.7.52.10Sed et nutu solo pleraque consistunt.
但是,仅凭默示多数事物也能成立。