Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §44.7.5.pr-44.7.5.6

由准契约与准私犯产生的债的类型

第 7290 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节阐述了由“准契约”(如无因管理、监护、遗赠、非债清偿)和“准不法行为”(如裁判官的责任、投下物或流出物造成的损害、船主或旅店主等经营者的责任)产生债的具体实例。

[IDEM libro tertio aureorum.
[同人,自《黄金之书》第三卷。
] §44.7.5.prSi quis absentis negotia gesserit, si quidem ex mandatu, palam est ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus inuicem experiri possunt de eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet: si uero sine mandatu, placuit quidem sane eos inuicem obligari eoque nomine proditae sunt actiones, quas appellamus negotiorum gestorum, quibus aeque inuicem experiri possunt de eo, quod ex bona fide alterum alteri praestare oportet.
] 如果某人管理了不在家之人的事务,如果是基于委托,显然他们之间会产生基于契约的委托诉讼,通过这些诉讼,他们可以相互就一方基于诚信应当向另一方履行的义务提起诉讼。 但如果确实没有委托,他们相互之间也被认为应当承担义务,并因此提供了我们称之为“无因管理诉讼”的诉讼,通过这些诉讼,他们同样可以相互就一方基于诚信应当向另一方履行的义务提起诉讼。
sed neque ex contractu neque ex maleficio actiones nascuntur: neque enim is qui gessit cum absente creditur ante contraxisse, neque ullum maleficium est sine mandatu suscipere negotiorum administrationem: longe magis is, cuius negotia gesta sunt, ignorans aut contraxisse aut deliquisse intellegi potest: sed utilitatis causa receptum est inuicem eos obligari.
但是,这些诉讼既不因契约而产生,也不因不法行为而产生:因为既不能认为管理事务者事先与不在家之人订立了契约,而在没有委托的情况下承担事务管理也不构成任何不法行为;更不用说,事务被管理的人在不知情的情况下,绝不能被理解为已经订立了契约或犯下了过错。
ideo autem id ita receptum est, quia plerumque homines eo animo peregre proficiscuntur quasi statim redituri nec ob id ulli curam negotiorum suorum mandant, deinde nouis causis interuenientibus ex necessitate diutius absunt: quorum negotia disperire iniquum erat, quae sane disperirent, si uel is, qui obtulisset se negotiis gerundis, nullam habiturus esset actionem de eo, quod utiliter de suo impendisset, uel is, cuius gesta essent, aduersus eum, qui inuasisset negotia eius, nullo iure agere posset.
但是,基于公益的理由,人们接受了他们相互之间应当承担义务。 而之所以这样接受,是因为人们大多抱着马上就会回来的意图前往外地,因此不把自己的事务委托给任何人照管,随后由于新的原因介入,不得不离开更长时间;他们的事务如果荒废是不公正的,但如果要么自愿管理事务的人不能就其自己有益支出的部分提起诉讼,要么事务被管理的人对于侵入其事务的人不能依任何法律提起诉讼,那么这些事务就确实会荒废。
§44.7.5.1Tutelae quoque iudicio qui tenentur, non proprie ex contractu obligati intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri uidentur.
那些因监护诉讼而承担责任的人,严格来说也不能被理解为因契约而承担义务(因为监护人和被监护人之间没有订立任何交易);但由于他们确实不因不法行为而承担责任,所以他们被视为准用契约而承担责任。
et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pupillo habet actionem, si uel impenderit aliquid in rem pupilli uel pro eo fuerit obligatus aut rem suam creditori eius obligauerit.
而且在这种情况下,诉讼也是双向的:因为不仅被监护人可以对监护人提起诉讼,相反,如果监护人为被监护人的财产有所支出,或为其承担了债务,或将自己的财产抵押给被监护人的债权人,监护人也可以对被监护人提起诉讼。
§44.7.5.2Heres quoque, qui legatum debet, neque ex contractu neque ex maleficio obligatus esse intellegitur: nam neque cum defuncto neque cum herede contraxisse quicquam legatarius intellegitur: maleficium autem nullum in ea re esse plus quam manifestum est.
负有遗赠义务的继承人,也被理解为既不因契约也不因不法行为而承担义务;因为受遗赠人被理解为既未与死者也未与继承人订立过任何契约;而在这件事中不存在任何不法行为,则是再明显不过的了。
§44.7.5.3Is quoque, qui non debitum accipit per errorem soluentis, obligatur quidem quasi ex mutui datione et eadem actione tenetur, qua debitores creditoribus: sed non potest intellegi is, qui ex ea causa tenetur, ex contractu obligatus esse: qui enim soluit per errorem, magis distrahendae obligationis animo quam contrahendae dare uidetur.
由于付款人的错误而收下非债给付的人,确实也承担义务,如同因消费借贷的给付一样,并受到与债务人对债权人所负的相同诉讼的约束;但不能理解因该原因承担责任的人是因契约而承担义务的:因为因错误而付款的人,其给付似乎更多是出于消灭债务的意图,而非订立契约的意图。
§44.7.5.4Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus uidetur, sed quia neque ex contractu obligatus est utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo uidetur quasi ex maleficio teneri.
如果裁判官使诉讼成为其自身的,严格来说他并不被视为因不法行为而承担义务,但由于他既不因契约而承担义务,又被理解为犯下了某种过错(即使是由于疏忽),因此他被视为准用不法行为而承担责任。
§44.7.5.5Is quoque, ex cuius cenaculo (uel proprio ipsius uel conducto uel in quo gratis habitabat) deiectum effusumue aliquid est ita, ut alicui noceret, quasi ex maleficio teneri uidetur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur aut serui aut liberi.
此外,从其阁楼(无论是他自己的,还是租来的,或是免费居住的)中扔下或泼出某物以致伤及他人的人,也被视为准用不法行为而承担责任;但他之所以不被理解为严格因不法行为而承担义务,是因为他大多是因他人的过错(奴隶或自由人)而承担责任。
cui similis est is, qui ea parte, qua uolgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui nocere.
与之相似的是,在通常有人通行的地方,放置或悬挂了如果坠落可能伤及他人的物品的人。
ideo si filius familias seorsum a patre habitauerit et quid ex cenaculo eius deiectum effusumue sit siue quid positum suspensumue habuerit, cuius casus periculosus est, Iuliano placuit in patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem, sed cum ipso filio agendum.
因此,如果家子与父亲分开居住,并且从其阁楼中扔下或泼出某物,或者他放置或悬挂了坠落有危险的物品,尤里安认为,既不应当对父亲提起关于特有财产的诉讼,也不应当提起加害给付诉讼,而应当直接起诉该儿子本人。
§44.7.5.6Item exercitor nauis aut cauponae aut stabuli de damno aut furto, quod in naue aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio teneri uidetur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera nauem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit aduersus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri uidetur.
同样,船舶、旅店或马厩的经营者,对于在船舶、旅店或马厩内发生的损害或盗窃,只要他本人没有不法行为,而是他雇佣来经营船舶、旅店或马厩的那些人中的某人所为,他也被视为准用不法行为而承担责任;因为既然对他提起的这种诉讼并不是基于契约设立的,而他在某种程度上因雇佣坏人而负有过错责任,因此他被视为准用不法行为而承担责任。

词汇与语法注释

  1. 44.7.5.prde eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet — 此句是以 'de eo' 为先行词的关系从句。'praestare' 是受 'oportet' 支配的不定式。对格 'alterum' 是该不定式的逻辑主语,而与格 'alteri' 是其间接宾语。
  2. 44.7.5.prquae sane disperirent, si uel is... nullam habiturus esset actionem... uel is... nullo iure agere posset — 虚拟式未完成时 'disperirent' 在条件从句('si' 节)中与 'habiturus esset'(将来分词 + 'esse' 的虚拟式未完成时)和 'posset'(虚拟式未完成时)搭配,构成了与事实相反的虚拟条件句。
  3. 44.7.5.3Is quoque, qui non debitum accipit per errorem soluentis — 'non debitum' 是名词化用法,意为“非债(不应支付之物)”。现在分词属格 'soluentis' 修饰名词 'errorem',意为“付款人的错误”。
  4. 44.7.5.5Iuliano placuit in patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem — 对格与不定式结构 'dandam esse actionem' 作为无人称动词 'placuit'(尤里安决定……)的主语。'in patrem' 表示诉讼的对象(“针对父亲”)。
  5. 44.7.5.6aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur — 属格 'culpae' 受形容词 'reus'(“对……负有责任”)支配。'quod' 从句中的虚拟式 'uteretur'(来自支配夺格的 'uti')表示主观原因或法律谴责的依据。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §44.7.5.pr-44.7.5.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:44.7.5.pr-44.7.5.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。