Humanitext Reader

ユスティニアヌス1世 · 学説彙纂 §44.7.5.pr-44.7.5.6

準契約および準不法行為から生じる債務の諸類型

7290 / 9271 箇所 · ラテン語

要旨

事務管理、後見、遺贈、非債弁済などの「契約に準ずるもの(準契約)」、および、裁判官の責任や住居からの投下物、経営者の責任などの「不法行為に準ずるもの(準不法行為)」から生じる債務の具体例を説明している。

[IDEM libro tertio aureorum. ] §44.7.5.prSi quis absentis negotia gesserit, si quidem ex mandatu, palam est ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus inuicem experiri possunt de eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet: si uero sine mandatu, placuit quidem sane eos inuicem obligari eoque nomine proditae sunt actiones, quas appellamus negotiorum gestorum, quibus aeque inuicem experiri possunt de eo, quod ex bona fide alterum alteri praestare oportet.
[同著者『黄金の書』第三巻] もしある者が不在者の事務を処理した場合、委任によるのであれば、彼らの間に委任の訴えという契約から生じる訴えが成立し、それによって互いに誠実義務に基づいて相手方に履行すべきことについて訴えを起こすことができるのは明らかである。 しかし、もし委任がないのであれば、彼らは相互に義務を負うことがまさに認められており、その名の下に事務管理の訴えと呼ばれる訴えが提供され、これによっても同様に、誠実義務に基づいて一方が他方に履行すべきことについて相互に訴えを起こすことができる。
sed neque ex contractu neque ex maleficio actiones nascuntur: neque enim is qui gessit cum absente creditur ante contraxisse, neque ullum maleficium est sine mandatu suscipere negotiorum administrationem: longe magis is, cuius negotia gesta sunt, ignorans aut contraxisse aut deliquisse intellegi potest: sed utilitatis causa receptum est inuicem eos obligari.
しかし、これらの訴えは契約からも不法行為からも生じるものではない。 なぜなら、事務を処理した者が、あらかじめ不在者と契約を結んでいたとは信じられないし、委任なしに事務の管理を引き受けることが何らかの不法行為であるわけでもないからである。 ましてや、その事務を処理された者が、知らない間に契約を結んだとか違法行為を行ったとか理解できるわけがない。 しかし、便益のために、彼らが相互に義務を負うことが承認された。
ideo autem id ita receptum est, quia plerumque homines eo animo peregre proficiscuntur quasi statim redituri nec ob id ulli curam negotiorum suorum mandant, deinde nouis causis interuenientibus ex necessitate diutius absunt: quorum negotia disperire iniquum erat, quae sane disperirent, si uel is, qui obtulisset se negotiis gerundis, nullam habiturus esset actionem de eo, quod utiliter de suo impendisset, uel is, cuius gesta essent, aduersus eum, qui inuasisset negotia eius, nullo iure agere posset.
これがそのように承認された理由は、多くの人がすぐに戻るつもりで旅に出て、そのために誰にも自分の事務の管理を委任しないが、その後、新たな原因が介入して必要上、より長く不在にすることがあるからである。 彼らの事務が散逸することは不当であったが、もし事務を処理することを申し出た者が、自らの財産から有益に支出したことについて何の訴えも持たないか、あるいは事務を処理された者が、自らの事務に介入した者に対して何の法的な訴えも起こせないとすれば、それらの事務はまさに散逸してしまうであろう。
§44.7.5.1Tutelae quoque iudicio qui tenentur, non proprie ex contractu obligati intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri uidentur.
後見の訴えによって義務を負う者たちも、厳密には契約から義務を負っているとは理解されない(後見人と被後見人との間にはいかなる取引も結ばれないからである)。 しかし、彼らはまさしく不法行為によって義務を負うわけではないので、契約に準じて義務を負うものとみなされる。
et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pupillo habet actionem, si uel impenderit aliquid in rem pupilli uel pro eo fuerit obligatus aut rem suam creditori eius obligauerit.
そしてこの場合も、訴えは相互的である。 すなわち、被後見人が後見人に対して訴えを起こすだけでなく、逆に後見人も、被後見人の財産のために何らかの支出をしたり、被後見人のために義務を負いたり、あるいは自己の財産を被後見人の債権者に担保に供したりした場合には、被後見人に対して訴えを有する。
§44.7.5.2Heres quoque, qui legatum debet, neque ex contractu neque ex maleficio obligatus esse intellegitur: nam neque cum defuncto neque cum herede contraxisse quicquam legatarius intellegitur: maleficium autem nullum in ea re esse plus quam manifestum est.
遺贈を支払う義務を負う相続人も、契約からも不法行為からも義務を負うとは理解されない。 なぜなら、受遺者は被相続人とも相続人ともいかなる契約も結んでいないと理解されるからであり、この件において不法行為が一切存在しないことは明白すぎるからである。
§44.7.5.3Is quoque, qui non debitum accipit per errorem soluentis, obligatur quidem quasi ex mutui datione et eadem actione tenetur, qua debitores creditoribus: sed non potest intellegi is, qui ex ea causa tenetur, ex contractu obligatus esse: qui enim soluit per errorem, magis distrahendae obligationis animo quam contrahendae dare uidetur.
支払う者の過誤によって債務でないものを受け取る者も、確かに消費貸借の給付に準じて義務を負い、債務者が債権者に対して負うのと同じ訴えによって拘束される。 しかし、この原因によって義務を負う者が、契約から義務を負っていると理解することはできない。 なぜなら、過誤によって支払う者は、契約を結ぶ意図というよりは、むしろ債務を消滅させる意図で与えているとみなされるからである。
§44.7.5.4Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus uidetur, sed quia neque ex contractu obligatus est utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo uidetur quasi ex maleficio teneri.
裁判官が訴訟を自己のものとした場合、厳密には不法行為から義務を負うとはみなされないが、契約から義務を負うわけでもなく、不注意によるものであっても何らかの過失を犯したと理解されるため、不法行為に準じて義務を負うものとみなされる。
§44.7.5.5Is quoque, ex cuius cenaculo (uel proprio ipsius uel conducto uel in quo gratis habitabat) deiectum effusumue aliquid est ita, ut alicui noceret, quasi ex maleficio teneri uidetur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur aut serui aut liberi.
また、自己の(自分自身のものであれ、賃借したものであれ、あるいは無償で居住していたものであれ)階上室から何かが投げ落とされ、あるいは流出され、それによって誰かに損害を与えた場合、その者も不法行為に準じて義務を負うものとみなされる。 しかし、厳密に不法行為から義務を負うとは理解されない。 なぜなら、その者は多くの場合、他者(奴隷または自由人)の過失によって責任を負うからである。
cui similis est is, qui ea parte, qua uolgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui nocere.
これと類似するのは、一般に通行される場所に、落下すれば誰かに損害を与える恐れのあるものを置いたり、吊り下げたりしている者である。
ideo si filius familias seorsum a patre habitauerit et quid ex cenaculo eius deiectum effusumue sit siue quid positum suspensumue habuerit, cuius casus periculosus est, Iuliano placuit in patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem, sed cum ipso filio agendum.
したがって、家子が父親とは離れて居住し、彼の階上室から何かが投げ落とされ、もしくは流出された場合、あるいは彼が落下すれば危険なものを置くか吊り下げていた場合、ユリアヌスは、父親に対して特有財産に関する訴えも、加害引き渡しのための訴えも与えられるべきではなく、その息子自身に対して訴訟を提起すべきであると判断した。
§44.7.5.6Item exercitor nauis aut cauponae aut stabuli de damno aut furto, quod in naue aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio teneri uidetur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera nauem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit aduersus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri uidetur.
同様に、船舶、宿屋、または厩舎の経営者は、船内、宿屋内、または厩舎内で生じた損害または窃盗について、彼自身に不法行為がなく、彼が船舶、宿屋、または厩舎を経営するために使っていた人々の誰かの不法行為によるものである限り、不法行為に準じて義務を負うものとみなされる。 なぜなら、彼に対してこの訴えは契約から設定されているわけではなく、彼が悪人の働きを利用したという点で、いくらか過失の責任があるため、不法行為に準じて義務を負うものとみなされるからである。

語釈・文法注

  1. 44.7.5.prde eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet — 主節は de eo を先行詞とする関係節であり、praestare(履行する、提供する)は oportet の従属不定詞。対格 alterum は praestare の意味上の主語、与格 alteri はその間接目的語である。
  2. 44.7.5.prquae sane disperirent, si uel is... nullam habiturus esset actionem... uel is... nullo iure agere posset — 接続法未完了 disperirent に対し、条件節(si 節)内で未来分詞+接続法未完了(habiturus esset)と接続法未完了(posset)が用いられ、過去または現在の事実に反する反実仮想の条件文を形成している。
  3. 44.7.5.3Is quoque, qui non debitum accipit per errorem soluentis — non debitum は「債務でないもの」を意味する名詞的用法。現在分詞の属格 soluentis は名詞 errorem を修飾し、「支払う者の錯誤」を意味する。
  4. 44.7.5.5Iuliano placuit in patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem — 非人称動詞 placuit(ユリアヌスは〜と判断した)の主語として、対格不定詞構文 dandam esse actionem が置かれている。in patrem は「父親に対して」と訴訟の相手方を示す。
  5. 44.7.5.6aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur — 属格 culpae は形容詞 reus(責任がある)に支配されている。quod 節内の接続法 uteretur(脱格支配の uti)は、主観的な理由または非難の法的根拠を表す。

この箇所を引用する

ユスティニアヌス1世, 学説彙纂 §44.7.5.pr-44.7.5.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:44.7.5.pr-44.7.5.6

AIによる草稿訳である旨と閲覧日を添えてください。

訳文・注・要旨はAIによる草稿で、読者の指摘により改訂されています。