[MAECIANUS libro secundo fideicommissorum. ] §44.7.31.prNon solum stipulationes impossibili condicioni adplicatae nullius momenti sunt, sed etiam ceteri quoque contractus, ueluti emptiones locationes, impossibili condicione interposita aeque nullius momenti sunt, quia in ea re, quae ex duorum pluriumue consensu agitur, omnium uoluntas spectetur, quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio est, ut nihil agi existiment adposita ea condicione, quam sciant esse impossibilem.
[梅基亚努斯,《信托遗赠法》第二卷] 不仅附有不可能条件的口头答允是无效的,而且其他契约,例如买卖、租赁,在设定了不可能条件时,也同样是无效的。 因为在凭两人或两人以上的同意而进行的交易中,必须考量所有人的意愿;而毋庸置疑,他们在进行此类行为时的想法是:如果附加了他们明知是不可能实现的条件,他们便认为没有达成任何交易。