[PAULUS libro secundo institutionum. ] §44.7.3.prObligationum substantia non in eo consistit, ut aliquod corpus nostrum aut seruitutem nostram faciat, sed ut alium nobis obstringat ad dandum aliquid uel faciendum uel praestandum.
[保罗,自《法学阶梯》第二卷] 债的本质不在于使某物成为我们的财产或使某役权归属于我们,而在于使他人对我们承担给付、作为或履行的义务。
§44.7.3.1Non satis autem est dantis esse nummos et fieri accipientis, ut obligatio nascatur, sed etiam hoc animo dari et accipi, ut obligatio constituatur.
然而,为了债务的产生,仅有货币属于给付者并成为接受者所有是不够的,还必须以设立债务的意图来给付和接受。
itaque si quis pecuniam suam donandi causa dederit mihi, quamquam et donantis fuerit et mea fiat, tamen non obligabor ei, quia non hoc inter nos actum est.
因此,如果有人为了赠与的目的将自己的钱给我,尽管这笔钱曾属于给付者且现归我所有,但我并不会对他承担债务,因为这并不是我们双方之间的真实行为(意图)。
§44.7.3.2Uerborum quoque obligatio constat, si inter contrahentes id agatur: nec enim si per iocum puta uel demonstrandi intellectus causa ego tibi dixero 'spondes?' et tu responderis 'spondeo', nascetur obligatio.
言词之债的成立也需要缔约当事人在主观上有此意图:因为,例如,如果仅仅是为了开玩笑,或者为了演示理解,我对你说“你承诺吗? ”而你回答“我承诺”,债务并不会产生。