[IDEM libro tertio institutionum. ] §44.7.2.prConsensu fiunt obligationes in emptionibus uenditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.
[IDEM libro tertio institutionum.] 在买卖、租赁、合伙和委托中,债因合意而成立。
§44.7.2.1Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia neque uerborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos, qui negotia gerunt, consentire.
然而,我们之所以说在这些方式中因合意而缔结债,是因为既不要求言词的任何特定形式,也不要求书面的任何特定形式,而只需进行交易的人们达成合意即可。
§44.7.2.2Unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, ueluti per epistulam uel per nuntium.
因此,在不在场的人之间,也可以结成此种交易,例如通过信件或通过信使。
§44.7.2.3Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet.
同样,在这些契约中,一方对另一方就另一方依据善与公平应向其履行之义务承担责任。