[POMPONIUS libro singulari regularum. ] §44.7.24.prSi a furioso, cum eum compotem mentis esse putarem, pecuniam quasi mutuam acceperim eaque in rem meam uersa fuerit, condictio furioso adquiritur: nam ex quibus causis ignorantibus nobis actiones adquiruntur, ex isdem etiam furiosi nomine incipit agi posse: ueluti cum seruus eius stipulatur, cum furtum ei fit, aut damnum ei dando in legem Aquiliam committitur, aut si forte, cum creditor fuerat, fraudandi eius causa debitor alicui rem tradiderit.
[蓬波尼乌斯,《规则》单卷本] 如果我从一个精神失常者那里接受了一笔款项作为消费借贷,而我当时以为他是精神健全的,且该款项已被用于我的利益,那么该精神失常者便取得不当得利返还请求权(condictio)。 因为,基于我们在不知情的情况下取得诉权之相同原因,同样地,也开始能够以该精神失常者的名义提起诉讼:例如,当他的奴隶进行约定时,当他遭受盗窃时,或者因对他造成损害而触犯《阿奎利亚法》时,又或者,当他曾是债权人时,债务人为欺诈他而将财产转让给他人。
idemque erit, si legetur ei uel fideicommissum ei relinquatur.
如果向他遗赠财产或为他保留信托遗赠,情况也是一样的。
§44.7.24.1Item si is, qui seruo alieno crediderat, furere coeperit, deinde seruus in rem domini id quod mutuum acceperat uerterit, furioso condictio adquiritur.
同样,如果一个曾向他人奴隶贷款的人开始精神失常,随后该奴隶将所借入的款项用于其主人的利益,那么该精神失常者便取得不当得利返还请求权。
§44.7.24.2Item si alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde compos mentis esse desierit, postea consumpta ea furioso condictio adquiritur.
同样,如果有人为了贷款而给予了他人的资金,随后他不再精神健全,此后该资金被消费,那么该精神失常者便取得不当得利返还请求权。
§44.7.24.3Et qui negotia furiosi gesserit, negotiorum gestorum ei obligatur.
而管理精神失常者事务的人,因无因管理而对他承担义务。