Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §44.7.1.pr-44.7.1.15

债的发生原因与因物及因言词缔结之债

第 7286 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本文首先分类阐述了债的发生原因(契约、私侵权及其他),进而详细说明了契约之债中“因物缔结之债”(消费借贷、使用借贷、寄托、质权)的具体规则,以及“因言词缔结之债”(要式口约)的成立要件及各项无效原因(如客观不可能、行为能力缺失和聋哑等)。

[GAIUS libro secundo aureorum. ] §44.7.1.prObligationes aut ex contractu nascuntur aut ex maleficio aut proprio quodam iure ex uariis causarum figuris.
债或者因契约而发生,或者因私侵权而发生,或者依据某种特有的法律因各种原因的不同形态而发生。
§44.7.1.1Obligationes ex contractu aut re contrahuntur aut uerbis aut consensu.
因契约而发生的债,或者通过物,或者通过言词,或者通过合意而缔结。
§44.7.1.2Re contrahitur obligatio mutui datione.
通过物,因消费借贷的给付而缔结债。
mutui autem datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensuraue constant, ueluti uino oleo frumento pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant accipientis, postea alias recepturi eiusdem generis et qualitatis.
而消费借贷的给付存在于这些依重量、数量或度量确定的物之中,例如葡萄酒、油、谷物、现钱,我们给予这些物的目的在于使其成为接受者的财产,以后将收回相同种类和品质的其他物。
§44.7.1.3Is quoque, cui rem aliquam commodamus, re nobis obligatur, sed is de ea ipsa re quam acceperit restituenda tenetur.
我们向其出借某物的人,也通过物对我们负有义务,但他有义务归还他所接受的该物本身。
§44.7.1.4Et ille quidem qui mutuum accepit, si quolibet casu quod accepit amiserit, nihilo minus obligatus permanet: is uero qui utendum accepit, si maiore casu, cui humana infirmitas resistere non potest, ueluti incendio ruina naufragio, rem quam accepit amiserit, securus est.
确实,接受消费借贷的人,如果因任何偶然事故丢失了所接受之物,仍同样负有义务;但是,接受某物以供使用的人,如果因人力无法抗拒的更重大偶然事故(例如火灾、倒塌、海难)丢失了所接受之物,则免除责任。
alias tamen exactissimam diligentiam custodiendae rei praestare compellitur, nec sufficit ei eandem diligentiam adhibere, quam suis rebus adhibet, si alius diligentior custodire poterit.
然而在其他情况下,他被强制对保管该物提供最严格的注意,如果其他更注意的人本可以保管该物,那么他仅施加他对自己财产所施加的相同注意是不够的。
sed et in maioribus casibus, si culpa eius interueniat, tenetur, ueluti si quasi amicos ad cenam inuitaturus argentum, quod in eam rem utendum acceperit, peregre proficiscens secum portare uoluerit et id aut naufragio aut praedonum hostiumue incursu amiserit.
但即使在更重大的偶然事故中,如果有他的过失介入,他也要承担责任,例如:如果他为了邀请朋友吃晚饭,希望在出国旅行时随身携带为此目的而接受使用的银器,并因海难或强盗、敌人的袭击而丢失了该银器。
§44.7.1.5Is quoque, apud quem rem aliquam deponimus, re nobis tenetur: qui et ipse de ea re quam acceperit restituenda tenetur.
我们向其寄托某物的人,也通过物对我们承担责任;他自己也有义务归还他所接受的该物。
sed is etiamsi neglegenter rem custoditam amiserit, securus est: quia enim non sua gratia accipit, sed eius a quo accipit, in eo solo tenetur, si quid dolo perierit: neglegentiae uero nomine ideo non tenetur, quia qui neglegenti amico rem custodiendam committit, de se queri debet.
但是他,即使因保管疏忽而丢失了该物,也是免责的:因为他不是为了自己的利益,而是为了他从中接受该物之人的利益而接受,所以他仅在因故意而造成损失时才承担责任;至于以疏忽的名义,他因此不承担责任,因为把物委托给疏忽的朋友保管的人,应当抱怨自己。
magnam tamen neglegentiam placuit in doli crimine cadere.
然而,人们同意,重大疏忽属于故意之罪。
§44.7.1.6Creditor quoque, qui pignus accepit, re tenetur: qui et ipse de ea ipsa re quam accepit restituenda tenetur.
接受质物的债权人也通过物承担责任;他自己也有义务归还他所接受的该物本身。
§44.7.1.7Uerbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsu, cum quid dari fieriue nobis stipulemur.
通过言词缔结的债,产生于发问和回答,即当我们约定为我们给付某物或履行某事时。
§44.7.1.8Sed aut proprio nomine quisque obligatur aut alieno: qui autem alieno nomine obligatur, fideiussor uocatur.
但是,每个人或者以自己的名义,或者以他人的名义承担义务;以他人名义承担义务的人被称为保证人。
et plerumque ab eo, quem proprio nomine obligamus, alios accipimus, qui eadem obligatione teneantur, dum curamus, ut quod in obligationem deduximus, tutius nobis debeatur.
我们通常从我们以其自身名义使其承担义务的人那里,接受其他受同一债务约束的人,同时我们确保我们引入债务中的东西能更安全地被对我们负有。
§44.7.1.9Si id, quod dari stipulemur, tale sit, ut dari non possit, palam est naturali ratione inutilem esse stipulationem, ueluti si de homine libero uel iam mortuo uel aedibus deustis facta sit stipulatio inter eos, qui ignorauerint eum hominem liberum esse uel mortuum esse uel aedes deustas esse.
如果我们约定给付的物是无法给付的,那么根据自然理性,该口约显然是无效的,例如在不知道该人是自由人、已死或房屋已烧毁的人之间,就自由人、或已死之人、或已烧毁的房屋进行口约。
idem iuris est, si quis locum sacrum aut religiosum dari sibi stipulatus fuerit.
如果有人约定向其给付神圣场所或宗教场所,适用同样的法律。
§44.7.1.10Nec minus inutilis est stipulatio, si quis rem suam ignorans suam esse stipulatus fuerit.
如果有人在不知道是自己的物的情况下,约定给付自己的物,该口约同样无效。
§44.7.1.11Item sub impossibili condicione factam stipulationem constat inutilem esse.
同样,在不可能的条件下作出的口约是无效的,这是公认的。
§44.7.1.12Furiosum, siue stipulatur siue promittat, nihil agere natura manifestum est.
精神失常者,无论是进行口约还是做出承诺,根据事物的性质显然不能进行任何有效的行为。
§44.7.1.13Huic proximus est, qui eius aetatis est, ut nondum intellegat, quid agatur: sed quod ad hunc benignius acceptum est: nam qui loqui potest, creditur et stipulari et promittere recte posse.
与此最接近的是处于尚未理解所发生之事的年龄的人;但关于此人,人们接受了更宽容的观点:因为能说话的人被认为能够正确地进行口约和做出承诺。
§44.7.1.14Mutum nihil pertinere ad obligationem uerborum natura manifestum est.
哑者与言词之债毫无关系,这根据性质是显然的。
§44.7.1.15Sed et de surdo idem dicitur, quia, etiamsi loqui possit, siue promittit, uerba stipulantis exaudire debet, siue stipuletur, debet exaudire uerba promittentis.
但对于聋者也同样如此,因为即使他能说话,无论他是做出承诺,都必须听见约定者的言词,或者无论他进行口约,都必须听见承诺者的言词。
unde apparet non de eo nos loqui, qui tardius exaudit, sed qui omnino non exaudit.
由此可见,我们所说的不是听觉迟缓的人,而是完全听不见的人。

词汇与语法注释

  1. §44.7.1.prproprio quodam iure ex uariis causarum figuris — 体现盖尤斯债法思想的特有表达。手段夺格 `proprio quodam iure` 修饰动词 `nascuntur`,而 `ex uariis causarum figuris`(源于各种原因的不同形态)表示起源。这是将既非契约也非私侵权的其他多种原因归入一个范畴的过渡性法理表述。
  2. §44.7.1.2alias recepturi eiusdem generis et qualitatis — `recepturi` 是将来主动分词的阳性复数主格形式,与主句动词 `damus` 的隐含主语(第一人称复数“我们”)一致,表目的或意图(“意在以后收回……”)。
  3. §44.7.1.4exactissimam diligentiam custodiendae rei — `custodiendae rei` 是属格的动形容词结构,动形容词 `custodiendae` 与阴性单数名词 `rei` 一致。该结构整体上作为修饰名词 `diligentiam` 的宾格性属格发挥作用(“对保管该物的最严格注意”)。
  4. §44.7.1.5magnam tamen neglegentiam placuit in doli crimine cadere — 属于无人称主导句式,无主句动词 `placuit`(意为“法理上已确立/人们同意”)以对格不定式从句 `magnam ... cadere`(重大疏忽属于故意之罪)作为其主语。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §44.7.1.pr-44.7.1.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:44.7.1.pr-44.7.1.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。