[IDEM libro sexto fideicommissorum. ] §44.6.2.prSi seruus cum emerit scit, ignorauit autem dominus, uel contra, uidendum est, cuius potius spectanda sit scientia.
[同前作者《信托遗赠论》第六卷] 如果奴隶在购买时知情,而主人不知情,或者相反,则必须探讨应当优先考虑谁的知情状态。
et magis est, ut scientia inspicienda sit eius qui comparauit, non eius, cui adquiretur, et ideo poena litigiosi competit, sic tamen, si non mandatu domini emit: nam si mandatu, etiamsi scit seruus, dominus autem ignorauit, scientia non nocet: et ita Iulianus in re litigiosa scribit.
更为合理的观点是,应当审查购买者的知情状态,而不是为之取得所有权之人的知情状态;因此,适用关于诉讼标的物的处罚,但前提是他非依主人的命令而购买。 因为如果是依命令购买,即使奴隶知情而主人不知情,该知情状态亦不造成损害;尤里安在论及诉讼标的物时也是这样写的。