[ULPIANUS libro septuagensimo sexto ad edictum. ] §44.5.1.prIusiurandum uicem rei iudicatae optinet non immerito, cum ipse quis iudicem aduersarium suum de causa sua fecerit deferendo ei iusiurandum.
[乌尔比安《告示注解》第七十六卷] 宣誓具有等同于既判案的效力,这并非毫无道理,因为当事人通过向对方提出宣誓,实际上是使对方成为自己案件的法官。
§44.5.1.1Si pupillus sine tutoris auctoritate detulerit iusiurandum, dicemus non obstare exceptionem istam, nisi tutore auctore in iudicio delatio facta sit.
如果被监护人未经监护人同意而提出宣誓,我们应当说该抗辩不能阻止请求,除非宣誓是在法庭上经监护人同意而提出的。
§44.5.1.2Si petitor fundi iusiurandum detulerit aduersario, ut, si auctor eius iurasset suum fundum se tradidisse, ab ea controuersia discessurum se, exceptio possessori fundi dabitur.
如果土地请求人向对方提出宣誓,其内容为:如果对方的前手宣誓证明其已交付了属于自己的土地,请求人就放弃该争议,则土地占有者将获得抗辩。
§44.5.1.3Si fideiussor iurauit, si quidem de sua persona tantum iurauit, quasi se non esse obligatum, nihil reo proderit: si uero in rem iurauit, dabitur exceptio reo quoque.
如果保证人进行了宣誓,如果他确实仅就其个人身份进行宣誓(例如宣誓自己未承担义务),这对主债务人没有任何好处;但如果他是就债务事项本身进行宣誓,则主债务人也将获得该抗辩。
§44.5.1.4Si manumisero eum seruum, qui negotia mea gesserat in seruitute, deinde stipulatus ab eo fuero, quod negotia mea gesserit, quidquid ob eam rem, si tunc liber fuisset, eum mihi dare oporteret, id dari, deinde ex stipulatu agam, non summoueri me exceptione: neque enim oneratum se hoc nomine potest queri libertus, si lucrum abruptum ex re patroni non faciat.
如果我释放了在奴役期间曾管理我事务的奴隶,随后与他通过要约约定:就其管理我事务而言,凡是在他当时若为自由人则本应向我支付的一切,均应予以支付;如果我随后根据该要约提起诉讼,我不会被抗辩所排除。 因为,如果解放自由人只是不能从赞助人的财产中获得不当得利,他就不能抱怨自己在此名义下承受了过重负担。
§44.5.1.5Quae onerandae libertatis causa stipulatus sum, a liberto exigere non possum.
我不能向解放自由人请求我为了加重其自由负担而通过要约约定的债权。
onerandae autem libertatis causa facta bellissime ita definiuntur, quae ita imponuntur, ut, si patronum libertus offenderit, petantur ab eo semperque sit metu exactionis ei subiectus, propter quem metum quoduis sustineat patrono praecipiente.
而为了加重自由负担而实施的行为,最完美地被定义为:其强加方式使得,如果解放自由人冒犯了赞助人,便可向其请求,使他始终处于被强制执行的恐惧之中并屈从于赞助人,且因这种恐惧而忍受赞助人所命令的一切。
§44.5.1.6In summa si in continenti impositum quid sit liberto, quod ἐπαιρούμενον oneret eius libertatem, dicendum est exceptioni locum facere.
总之,如果是在释放时当场向解放自由人强加了某种作为附加负担、加重其自由的约定,则应当说这为抗辩提供了空间。
sed si post interuallum, habet quidem dubitationem, quia nemo eum cogebat hoc promittere: sed idem erit probandum et hic, tamen causa cognita, si liquido appareat libertum metu solo uel nimia patrono reuerentia ita se subiecisse, ut uel poenali quadam stipulatione se subiceret.
但如果是在间隔一段时间之后,这确实存在疑问,因为没有人强迫他作出该承诺;但在此处也应赞同同样的规则,不过必须在调查案情后,如果清楚地表明解放自由人仅因恐惧或对赞助人的过度敬畏而屈从,以至于通过某种惩罚性要约使自己屈从。
§44.5.1.7Si libertatis causa societatem libertus cum patrono coierit et patronus cum liberto pro socio agat, an haec exceptio sit necessaria? et puto ipso iure tutum esse libertum aduersus exactionem patroni.
如果解放自由人为了获得自由而与赞助人结成合伙,且赞助人对解放自由人提起合伙之诉,该抗辩是否必要? 我认为根据法律本身,解放自由人面对赞助人的请求是安全的。
§44.5.1.8Exceptionem onerandae libertatis causa, sicut et ceteras fideiussori non esse denegandas sciendum est, nec ei quidem, qui rogatu liberti reus factus est: sed et ipsi liberto, siue procurator ad defendendum a reo datus fuerit siue heres ei exstiterit.
应当知道,为了加重自由负担而设立的抗辩,与其它抗辩一样,不应拒绝给保证人,甚至不应拒绝给那些因解放自由人请求而成为债务人的人;但对于解放自由人本人,无论他是被债务人指定为诉讼代理人进行抗辩,还是作为其继承人出现,也同样不应拒绝。
cum enim propositum sit praetori in huiusmodi obligationibus reo succurrere, non seruaturum propositum suum, nisi fideiussorem quoque et eum, qui rogatu liberti reus factus fuerit, aduersus patronum defenderit: etenim parui refert, protinus libertus patrono cogatur dare an per interpositam fideiussoris uel rei personam.
因为,既然大法官在类似债权中旨在救济债务人,如果他不保护保证人以及因解放自由人请求而成为债务人的人免受赞助人的追讨,他就无法实现自己的宗旨;因为,解放自由人是直接被强迫向赞助人给付,还是通过保证人或主债务人的介入被强迫给付,这两者之间并无太大区别。
§44.5.1.9Siue autem ipsi patrono sit promissum siue alii uoluntate patroni, onerandae libertatis causa uidetur factum et ideo haec exceptio locum habebit.
此外,无论是向赞助人本人承诺,还是根据赞助人的意愿向他人承诺,这都被视为是为了加重自由负担而实施的,因此该抗辩将有适用余地。
§44.5.1.10Quod si patronus libertum suum delegauerit creditori, an aduersus creditorem, cui delegatus promisit libertatis causa onerandae, exceptione ista uti possit, uideamus.
但是,如果赞助人将自己的解放自由人委付给其债权人,那么,解放自由人是否可以针对该债权人(委付后解放自由人向其作出了旨在加重自由负担的承诺)使用该抗辩,让我们来看看。
et Cassius existimasse Urseium refert creditorem quidem minime esse submouendum exceptione, quia suum recepit: uerumtamen libertum patrono posse condicere, si non transigendae controuersiae gratia id fecit.
卡西乌斯记载,乌尔塞乌斯认为债权人绝不应被抗辩所排除,因为他收回了属于自己的债权;然而,解放自由人可以对赞助人提起返还请求之诉,如果他这样做并非是为了解决争议。
§44.5.1.11Item si libertus debitorem suum patrono dele gauerit, nulla exceptione summouendus est patronus, sed libertus a patrono per condictionem hoc repetet.
同样,如果解放自由人将自己的债务人委付给赞助人,赞助人不得因任何抗辩而被排除,但解放自由人将通过返还请求之诉向赞助人追回此项给付。
§44.5.1.12Haec exceptio non tantum ipsi liberto, uerum successoribus quoque liberti danda est: et uersa uice heredem patroni summouendum, si haec persequatur, sciendum est.
该抗辩不仅应给予解放自由人本人,还应给予解放自由人的继承人;反之,应当知道,如果赞助人的继承人追讨这些债权,其亦应被排除。