Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §44.4.4.28-44.4.4.34

依取得原因的前手恶意抗辩与强迫抗辩

第 7267 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安探讨了前手恶意抗辩是否因有偿或无偿取得原因而适用,援引了尤里安关于出售他人之物后继承该物的观点,并阐明了恶意抗辩与强迫抗辩的区别及其适用范围。

[ULPIANUS libro septuagensimo sexto ad edictum. ] §44.4.4.28Si, cum legitima hereditas Gaii Seii ad te perueniret et ego essem heres institutus, persuaseris mihi per dolum malum, ne adeam hereditatem, et posteaquam ego repudiaui hereditatem, tu eam Sempronio cesseris pretio accepto isque a me petat hereditatem: exceptionem doli mali eius, qui ei cessit, non potest pati.
如果当盖乌斯·塞尤斯(Gaius Seius)的法定继承权将归属于你,而我是指定继承人时,你通过恶意说服我不要接受继承,且在我放弃继承之后,你接受了对价并将该继承权让与给塞姆普罗尼乌斯(Sempronius),而他向我请求该继承:他不能被强迫承受向其让与财产之人的恶意抗辩。
§44.4.4.29Si quis autem ex causa legati uindicet aut is, cui ex causa donationis res praestita est, uindicet, an de dolo exceptionem patiatur ex causa eius, in cuius locum successerit? et magis putat Pomponius summouendum: et ego puto exceptione eos esse repellendos, cum lucratiuam causam sint nancti: aliud est enim emere, aliud ex his causis succedere.
但是,如果某人基于遗赠原因提起追索,或者因赠与原因而被提供标的物之人提起追索,那么他是否要基于其所继承其地位之人的原因而承受恶意抗辩? 蓬波尼乌斯(Pomponius)更倾向于认为应当予以排除;我也认为他们应当被该抗辩所击退,因为他们获得了无偿原因(无偿取得):因为购买是一回事,基于这些原因进行继承又是另一回事。
§44.4.4.30Idem tractat Pomponius et in eum, qui pigneri accepit, si Seruiana uel hypothecaria actione experiatur: nam et hunc putat Pomponius summouendum, quia res ad eum qui dolo fecit reuersura est.
蓬波尼乌斯对于接受质权之人,在其提起塞维亚诉讼(Servian action)或抵押诉讼时,也探讨了同样的问题:因为蓬波尼乌斯认为此人也应当被排除,因为该物将归还给实施恶意行为的人。
§44.4.4.31Auctoris autem dolus, sicut diximus, emptori non obicitur.
然而,如前所述,前手的恶意并不对买受人提出。
sed hoc in emptore solo seruabimus: item in eo, qui permutauerit uel in solutum accepit: item in similibus, qui uicem emptorum continent.
但我们并不仅仅在买受人这一种情况下遵守此规则:对于进行易货者或接受代物清偿者,同样适用;对于处于类似于买受人地位的其他类似之人,也同样适用。
ceterum si noxae deditus quis sit, Pomponius putat passurum exceptionem, quam ille pateretur, qui noxae dedit.
另一方面,如果某人被作为致害物交出(noxae deditus),蓬波尼乌斯认为他将承受交出致害物之人所会承受的抗辩。
proinde ex quacumque alia causa, quae prope lucratiuam habet adquisitionem, quaesisse quis uideatur, patietur exceptionem doli ex persona eius, in cuius locum successit: sufficit enim, si is, qui pretium dedit uel uice pretii, cum sit bona fide emptor, ut non patiatur doli exceptionem ex persona auctoris, utique si ipse dolo caret.
因此,基于任何其他伴随有接近无偿取得的原因,某人被视为取得财产时,他都将承受因其所继承其地位之人的身份而产生的恶意抗辩:因为,如果支付了对价或对价替代物之人作为善意买受人,在特别其自身并无恶意的情况下,不承受基于前手身份的恶意抗辩,这就足够了。
ceterum si ipse dolo non careat, peruenietur ad doli exceptionem et patietur de dolo suo exceptionem.
另一方面,如果其自身并非没有恶意,则会引入恶意抗辩,他将承受针对其自身恶意的抗辩。
§44.4.4.32Si a Titio fundum emeris qui Sempronii erat isque tibi traditus fuerit pretio soluto, deinde Titius Sempronio heres extiterit et eundem fundum Maeuio uendiderit et tradiderit: Iulianus ait aequius esse praetorem te tueri, quia et, si ipse Titius fundum a te peteret, exceptione in factum comparata uel doli mali summoueretur et, si ipse eum possideret et Publiciana peteres, aduersus excipientem 'si non suus esset' replicatione utereris, ac per hoc intellegeretur eum fundum rursum uendidisse, quem in bonis non haberet.
如果你从蒂蒂乌斯(Titius)处购买了属于塞姆普罗尼乌斯的土地,并且在支付对价后该地已交付给你,随后蒂蒂乌斯成为了塞姆普罗尼乌斯的继承人,并将同一块土地卖给并交付给麦维乌斯(Maevius):尤里安说,裁判官保护你是更为公平的,因为:第一,如果蒂蒂乌斯本人向你请求该土地,他将会被基于事实设立的抗辩或恶意抗辩所排除;第二,如果他本人占有该土地而你提起普布利基乌斯诉讼(Publician action),你将针对提出“如果该物不属于他”之抗辩的人使用再答辩;且由此可以理解,他再次出售了不属于其财产的土地。
§44.4.4.33Metus causa exceptionem Cassius non proposuerat contentus doli exceptione, quae est generalis: sed utilius uisum est etiam de metu opponere exceptionem.
卡修斯(Cassius)曾满足于作为概括性抗辩的恶意抗辩,因而未提出基于强迫原因的抗辩;但对强迫也设立抗辩被认为更为有益。
etenim distat aliquid doli exceptione, quod exceptio doli personam complectitur eius, qui dolo fecit: enimuero metus causa exceptio in rem scripta est 'si in ea re nihil metus causa factum est', ut non inspiciamus, an is qui agit metus causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa factum est in hac re a quocumque, non tantum ab eo qui agit.
因为,强迫抗辩与恶意抗辩确实有些不同,因为恶意抗辩涵盖了实施恶意行为之人的身份;而基于强迫原因的抗辩是以对物(in rem)的方式拟定的,即“如果在该事件中没有任何行为是基于强迫而实施的”,以至于我们不关注起诉者是否因强迫而实施了某行为,而是关注在该事件中是否由任何人(不仅是起诉者)基于强迫而实施了任何行为。
et quamuis de dolo auctoris exceptio non obiciatur, ueruntamen hoc iure utimur, ut de metu non tantum ab auctore, uerum a quocumque adhibito exceptio obici possit.
并且,虽然不针对前手的恶意提出抗辩,但我们仍然适用这样的法律规则:不仅对于前手施加的强迫,而且对于任何人施加的强迫,都可以提出抗辩。
§44.4.4.34Illud sciendum est hanc exceptionem de metu eum obicere debere, qui metum non a parente passus est, in cuius fuit potestate: ceterum parenti licere deteriorem condicionem liberorum in rebus peculiariis facere.
应当知晓的是,提出此项强迫抗辩的人,应当是未曾遭受其处于其权力下的父辈施加强迫之人;因为允许父辈在特有财产(peculium)方面使子女的处境变差。
sed si se abstinuerit hereditate paterna, succurrendum ei erit, ut alioquin succurritur.
但是,如果子女放弃了父亲的继承权,则应当对其予以救济,正如在其他情况下予以救济一样。

词汇与语法注释

  1. 44.4.4.28exceptionem doli mali eius, qui ei cessit, non potest pati — 动词 `potest` 的主语是受让人塞姆普罗尼乌斯(Sempronius)。这是对以下规则的适用:通过支付对价(`pretio accepto`)特定受让权利的有偿取得者,无需承受针对其前手恶意的抗辩。
  2. 44.4.4.29lucratiuam causam — 意为“无偿原因”(无偿取得),指遗赠、赠与等不伴随对价的取得。与有偿取得者(如买受人)不同,无偿取得者作为继承前手地位的人,必须承受前手的恶意抗辩(`repellendos`)。
  3. 44.4.4.31sufficit enim, si is, qui pretium dedit uel uice pretii, cum sit bona fide emptor, ut non patiatur doli exceptionem ex persona auctoris — 无人称动词 `sufficit` 后接 `si` 从句,并由引导结果的 `ut` 从句引入。句法结构为“如果……,[结果是]不承受……就足够了”,论证了保护支付对价的善意买受人免受前手恶意抗辩之规则的充分性。
  4. 44.4.4.32si non suus esset — 此句设定了在卖受人(Titius)继承该物后,向其购买该地的第二买受人(Maevius)等对第一买受人提出的所有权抗辩(“如果该物不属于他”)。第一买受人可以基于卖受人此后通过继承成为真实所有人的事实,使用“已售且交付”的再答辩来对抗该抗辩。
  5. 44.4.4.33in rem scripta est — 意为“以对物(物权性)的方式拟定”。与要求特定不法行为人作为要件的恶意抗辩不同,强迫抗辩仅客观关注“该交易中是否存在强迫”,说明了任何第三人施加的强迫均可作为抗辩提出这一特征。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §44.4.4.28-44.4.4.34. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:44.4.4.28-44.4.4.34

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。