[ULPIANUS libro septuagensimo sexto ad edictum. ] §44.4.4.20Item quaeritur, si debitor meus te circumueniebat teque mihi reum dederit egoque abs te stipulatus fuero, deinde petam, an doli mali exceptio obstet.
同样提出一个问题:如果我的债务人欺骗了你,并将你作为债务人提供给我,而我向你订立了口头答约,随后我提出请求,恶意抗辩是否会产生阻碍?
et magis est, ut non tibi permittatur de dolo debitoris mei aduersus me excipere, cum non ego te circumuenerim: aduersus ipsum autem debitorem meum poteris experiri.
更合理的观点是,既然我没有欺骗你,就不应当允许你针对我提出我债务人的恶意抗辩;但你可以对我的债务人本人提起诉讼。
§44.4.4.21Sed et si mulier post admissum dolum debitorem suum marito in dotem delegauerit, idem probandum erit de dolo mulieris non esse permittendum excipere, ne indotata fiat.
但是,如果一个女性在做出恶意行为后,将自己的债务人作为嫁资委付给丈夫,也必须承认同样的结论,即不应当允许对该女性的恶意提出抗辩,以免她失去嫁资。
§44.4.4.22Apud Iulianum quaesitum est, si heres soceri, a quo dos peteretur, exciperet de dolo mariti et mulieris, cui pecunia quaereretur, an obstatura esset exceptio ex persona mulieris.
在尤里安那里提出一个问题:如果被请求给付嫁资的岳父的继承人,针对丈夫以及将获得该笔资金的女性的恶意提出抗辩,那么基于该女性身份的抗辩是否会产生阻碍?
et ait Iulianus, si maritus ex promissione dotis ab herede soceri petat et heres excipiat de dolo filiae, cui ea pecunia adquireretur, exceptionem obstare: dos enim, quam maritus ab herede soceri petit, intellegitur, inquit, filiae adquiri, cum per hoc dotem sit habitura.
尤里安说,如果丈夫根据嫁资许诺起诉岳父的继承人,而继承人针对将获得该笔资金的女儿的恶意提出抗辩,则抗辩产生阻碍;因为他说,丈夫起诉岳父继承人所要求的嫁资,应被理解为是为女儿取得的,因为她将由此拥有嫁资。
illud non explicat Iulianus, an et de dolo mariti excipi possit: puto autem eum hoc sentire, ut etiam de dolo mariti noceat exceptio, licet uideatur nulla dos filiae, ut ait, quaeri.
尤里安没有解释是否也可以对丈夫的恶意提出抗辩;但我认为他的观点是,即使像他所说,看起来没有为女儿取得任何嫁资,针对丈夫恶意的抗辩同样会产生不利。
§44.4.4.23Illa etiam quaestio uentilata est apud plerosque, an de dolo tutoris exceptio pupillo experienti nocere debeat.
关于监护人的恶意抗辩是否应当对提起诉讼的被监护人产生不利,这一问题也在许多人中进行了讨论。
et ego puto utilius, etsi per eas personas pupillis fauetur, tamen dicendum esse, siue quis emerit a tutore rem pupilli siue contractum sit cum eo in rem pupilli, siue dolo quid tutor fecerit et ex eo pupillus locupletior factus est, pupillo nocere debere, nec illud esse distinguendum, cautum sit ei an non, soluendo sit an non tutor, dummodo rem administret: unde enim diuinat is, qui cum tutore contrahit? plane si mihi proponas collusisse aliquem cum tutore, factum suum ei nocebit.
我认为更为有益的说法是,尽管通过这些人在法律上对被监护人予以优待,但无论是有人从监护人处购买了被监护人的财产,还是与监护人就被监护人的财产订立了契约,或者是监护人怀有恶意实施了行为并因此使被监护人更为富裕,都应当对被监护人产生不利;而且只要监护人管理财产,就不必区分被监护人是否获得了担保、监护人是否有偿付能力:因为与监护人缔结契约的人又如何能够预知呢? 当然,如果你向我提出某人与监护人串通的案例,他自己的行为将对他产生不利。
§44.4.4.24Si quis non tutor, sed pro tutore negotia gerat, an dolus ipsius noceat pupillo, uideamus.
让我们看看,如果某人不是监护人,而是作为监护人管理事务,其自身的恶意是否会对被监护人产生不利。
et putem non nocere: nam si is, qui pro tutore negotia gerebat, rem uendiderit et usucapta sit, exceptionem non nocere pupillo rem suam persequenti, etiamsi ei cautum sit, quia huic rerum pupilli administratio concessa non fuit.
我认为不产生不利:因为如果作为监护人管理事务的人出售了财产,并且该财产已被时效取得,那么在被监护人追索自己的财产时,即使他获得了担保,抗辩也不会对被监护人产生不利,因为此人并未被授予管理被监护人财产的权力。
§44.4.4.24aSecundum haec magis opinor de dolo tutoris exceptionem pupillo esse obiciendam.
根据这些,我更倾向于认为,针对监护人恶意的抗辩应当提出于被监护人。
§44.4.4.25Quae in tutore diximus, eadem in curatore quoque furiosi dicenda erunt, sed et in prodigi uel minoris uiginti quinque annis.
我们对监护人所说的话,同样也适用于精神失常者的保佐人,以及浪费人或二十五岁以下未成年人的保佐人。
§44.4.4.26De dolo autem ipsius minoris uiginti quinque annis exceptio utique locum habebit: nam et de pupilli dolo interdum esse excipiendum nequaquam ambigendum, est ex ea aetate, quae dolo non careat.
但是,关于二十五岁以下未成年人自身的恶意,抗辩当然适用;因为毫无疑问,只要被监护人处于不缺乏恶意的年龄,有时也必须针对被监护人的恶意提出抗辩。
denique Iulianus quoque saepissime scribsit doli pupillos, qui prope pubertatem sunt, capaces esse.
最后,尤里安也极为频繁地写道,接近青春期的被监护人是具有恶意能力的。
quid enim, si debitor ex delegatu pupilli pecuniam creditori eius soluit? fingendus est, inquit, pubes esse, ne propter malitiae ignorantiam bis eandem pecuniam consequatur.
因为,如果债务人根据被监护人的委付,向其债权人支付了资金,那又该如何? 尤里安说,应当拟制他已达青春期,以免他因声称对恶意无知而两次获得同一笔资金。
idem seruandum in furioso ait, si, cum existimaretur compos mentis esse, iusserit debitorem creditori soluere, uel si quod exegit, domi habeat.
他说,对于精神失常者,如果在他被认为精神正常时命令债务人向债权人付款,或者如果他将收取的资金留存在家中,也应当遵守同样的规则。
§44.4.4.27De auctoris dolo exceptio emptori non obicitur.
前手的恶意抗辩不应对买受人提出。
si autem accessione auctoris utitur, aequissimum uisum est ei, qui ex persona auctoris utitur accessione, pati dolum auctoris: et peraeque traditur rei quidem cohaerentem exceptionem etiam emptori nocere, eam autem, quae ex delicto personae oriatur, nocere non oportere.
但是,如果买受人利用了前手的占有合并,那么在基于前手的身份利用该合并时,承受该前手的恶意被认为是非常公平的;并且同样有学说流传:依附于标的物的抗辩也会对买受人产生不利,但源于个人不法行为的抗辩则不应当产生不利。