[ULPIANUS libro septuagensimo sexto ad edictum. ] §44.4.4.11Si quis ex uncia heres sit scriptus, ex qua ducenta consequi potuit, deinde propter hoc legatum, in quo centum erant, praetulit, ne molestiis hereditariis implicaretur: an, si legatum petat, exceptione doli mali summoueatur? et ait Iulianus non esse eum summouendum.
如果某人被指定为十二分之一的继承人(他本可以从中获得两百),此后,为了不卷入继承的烦扰中,他优先选择了一百的这项遗赠:如果他请求该遗赠,他是否会被恶意抗辩所驳回? 尤里安认为,他不应当被驳回。
quod si a substituto pretium accepit uel quod pretii loco haberi posset, ne adeat hereditatem, petens legatum dolo, inquit, facere intellegetur ac per hoc doli exceptione repelletur.
但是,如果他为了不继承遗产而从代位继承人处接受了对价或可视为对价之物,却又请求遗赠,那么他将被视为怀有恶意行事,并因此被恶意抗辩所驳回。
§44.4.4.12Quaesitum est, si, cum fundi usum fructum haberem, eum fundum uolente me uendideris, an uindicanti mihi usum fructum exceptio sit obicienda.
提出一个问题:如果当我拥有一块土地的用益权时,你在我同意的情况下出售了该土地,在我主张用益权时,是否应当对我提出抗辩?
et hoc iure utimur, ut exceptio doli noceat.
我们适用这一法律规则:恶意抗辩会对原告产生不利。
§44.4.4.13Marcellus ait aduersus doli exceptionem non dari replicationem doli.
马尔切鲁斯说,针对恶意抗辩,不予准许恶意再抗辩。
Labeo quoque in eadem opinione est: ait enim iniquum esse communem malitiam petitori quidem praemio esse, ei uero, cum quo ageretur, poenae esse, cum longe aequum sit ex eo, quod perfide gestum est, actorem nihil consequi.
拉贝奥也持有相同的观点;因为他说,共同的恶意如果对原告是奖赏,对被告却是惩罚,这是不公正的,因为原告不能从不诚实的行为中获得任何东西,这才是极其公正的。
§44.4.4.14Contra senatus consulti quoque Macedoniani exceptionem de dolo dandam replicationem ambigendum non esse eamque nocere debere etiam constitutionibus et sententiis auctorum cauetur.
相反,针对马其顿元老院议决的抗辩,应当准许恶意的再抗辩,这是毋庸置疑的,且根据皇帝敕令和权威学者的意见,该再抗辩应当产生不利影响。
§44.4.4.15Labeo et si ex stipulatu actio competat propter doli clausulam, tamen nocere doli exceptionem ait, si aduersus ea, inquit, factum erit: posse enim petitorem, antequam stipulatio committatur, nihil dolo malo fecisse et tunc facere cum petat: propter quod exceptionem esse necessariam.
拉贝奥说,即使由于恶意条款而存在口头答约之诉,但如果行为违背了这些条款,恶意抗辩仍然会产生不利;因为原告在口头答约条件成熟之前可能没有做出恶意行为,但在他提出请求时却可能怀有恶意;因此该抗辩是必要的。
§44.4.4.16Aduersus parentes patronosque neque doli exceptio neque alia quidem, quae patroni parentisue opinionem apud bonos mores suggillet, competere potest: in factum tamen erit excipiendum, ut, si forte pecunia non numerata dicatur, obiciatur exceptio pecuniae non numeratae.
针对父母和保护人(帕特罗努斯),既不能提起恶意抗辩,也不能提起根据善良风俗会损害保护人或父母声誉的其他任何抗辩;然而应当提出事实抗辩,例如,若主张资金未交付,则可提出资金未交付之抗辩。
nihil autem interest, utrum patronus ex suo contractu an uero ex alieno conueniatur: semper enim reuerentia ei exhibenda est tam uiuo quam defuncto.
此外,保护人是因为自己的契约还是因为他人的契约而被起诉,并无区别:因为无论其生前还是死后,都必须始终向其表示敬意。
si autem cum herede liberti patronus agat, puto excipere debere de dolo patroni heredem liberti.
但是,如果保护人起诉解放自由人的继承人,我认为解放自由人的继承人应当对保护人的恶意提出抗辩。
libertum autem de dolo patroni, etsi ab herede eius conueniatur, minime exceptionem obiecturum: namque conuenit tam uiuo quam mortuo patrono a liberto honorem exhiberi.
而解放自由人自己,即使被保护人的继承人起诉,也决不能对保护人的恶意提出抗辩;因为不论保护人生前还是死后,解放自由人都应当向其表示敬意。
in stipulatione plane doli clausula non erit detrahenda, quia ex doli clausula non de dolo actio intenditur, sed ex stipulatu.
显然,在口头答约中,恶意条款不应被删除,因为根据恶意条款所主张的不是恶意之诉,而是口头答约之诉。
§44.4.4.17In hac exceptione et de dolo serui uel alterius personae iuri nostro subiectae excipere possumus et de eorum dolo, quibus adquiritur.
在此抗辩中,我们既可以对处于我们权力之下的奴隶或其他人的恶意提出抗辩,也可以对那些通过其取得权利的人的恶意提出抗辩。
sed de seruorum et filiorum dolo, si quidem ex peculiari eorum negotio actio intendatur, in infinitum exceptio obicienda est: si autem non ex peculiari causa, tum de eo dumtaxat excipi oportet, qui admissus sit in ipso negotio quod geritur, non etiam si postea aliquis dolus interuenisset: neque enim esse aequum serui dolum amplius domino nocere, quam in quo opera eius esset usus.
但是,关于奴隶和儿子的恶意,如果诉讼是因他们的特有财产交易而起,则应无限制地提出抗辩;但如果不是由于特有财产的原因,那么仅应对参与了该项交易者的恶意提出抗辩,即使此后介入了某种恶意,也不应抗辩;因为奴隶的恶意对主人产生的不利,超出主人使用其劳务的范围,是不公正的。
§44.4.4.18Quaesitum est, an de procuratoris dolo, qui ad agendum tantum datus est, excipi possit.
提出一个问题:对于仅被委派提起诉讼的代理人的恶意,是否可以提出抗辩。
et puto recte defendi, si quidem in rem suam procurator datus sit, etiam de praeterito eius dolo, hoc est si ante acceptum iudicium dolo quid fecerit, esse excipiendum, si uero non in rem suam, dolum praesentem in exceptionem conferendum.
我认为,如果该代理人是为自己的利益而被委派的,那么也可以对其过去的恶意提出抗辩,即如果他在诉讼开始前做出了恶意行为;但如果不是为自己的利益,则应在抗辩中提出当下的恶意。
si autem is procurator sit, cui omnium rerum administratio concessa est, tunc de omni dolo eius excipi posse Neratius scribit.
然而,如果他是被授予管理一切事务之权的代理人,那么内拉蒂乌斯写道,可以对其所有的恶意提出抗辩。
§44.4.4.19Mandaui Titio, ut a te stipularetur, deinde Titius Seio, et stipulatus a te Seius est et iudicium edidit: ait Labeo excipiendum esse tam de meo quam et Seii dolo.
我委托提蒂乌斯向你订立口头答约,随后提蒂乌斯委托塞尤斯,塞尤斯向你订立了口头答约并提起了诉讼;拉贝奥认为,既应当对我的恶意,也应当对塞尤斯的恶意提出抗辩。