[AFRICANUS libro nono quaestionum. ] §44.3.6.prSi duobus eandem rem separatim uendiderim, ea possessio, quae utramque uenditionem praecesserit, soli priori emptori, cui et tradita sit, proficit.
[阿非利加努斯,《疑问集》第九卷] 如果我将同一物分别卖给两个人,在这两次买卖之前的占有,仅对第一个买受人(即已被交付该物之人)有利。
denique et si, quam rem tibi uendiderim, rursus a te emam et Titio uendam, et meam omnem et tuam possessionem Titio accessuram, uidelicet quod et tu mihi et ego ei possessionem praestare debeamus.
最后,如果我把我卖给你的物又从你那里买回来,再卖给提求斯,[应当认为]我的全部占有和你的占有都将合并给提求斯,这显然是因为,你对我、我对他也都承担保证占有的义务。
§44.3.6.1Uendidi tibi seruum et conuenit, ut, nisi certa die pecunia soluta esset, inemptus esset: quod cum euenerit, quaesitum est, quid de accessione tui temporis putares.
我把一个奴隶卖给你,并约定:若在特定日期前未支付价金,则买卖不成立。 当此事发生时,有人问你对合算你的占有时间有什么看法。
respondit id quod seruetur, cum redhibitio sit facta: hunc enim perinde haberi ac si retrorsus homo mihi uenisset, ut scilicet, si uenditor possessionem postea nactus sit, et hoc ipsum tempus et quod uenditionem praecesserit et amplius accessio haec ei detur cum eo, quod apud eum fuit, a quo homo redhibitus sit.
他回答说,应当遵守在发生退货时所遵守的规则:因为该奴隶被视为如同反向卖回给我一样,也就是说,如果卖主此后取得了占有,那么在买卖之前的占有时间、这一时间本身,以及更进一步,此种合算都将给与他,连同该奴隶被退还给他的那个人占有该奴隶的时间。