[IAUOLENUS libro septimo epistularum. ] §44.3.4.prSi seruus hereditarius aut eius, qui in hostium potestate sit, satis acceperit, continuo dies satisdationis cedere incipiet: intueri enim debemus, an experiundi potestas fuerit aduersus eum, qui obligatus est, non an is agere potuerit, qui rem in obligationem deduxerit: alioquin erit iniquissimum ex condicione actorum obligationes reorum extendi, per quos nihil factum erit, quo minus cum his agi possit.
[雅沃伦努斯,《书信集》第七卷] 如果属于遗产的奴隶,或者处于敌人支配下的人的奴隶收到了担保,担保的期间便会立即开始计算。 因为我们应当关注的是,对于承担义务的人是否有提起诉讼的机会,而不是看将该事物引入债权债务关系的人是否能够提起诉讼。 否则,在被告一方并未做出任何阻碍对其提起诉讼之行为的情况下,因原告方的状况而延长被告的债务,这将是非常不公正的。